{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1323","citation":"Ficino, Opera omnia 1323","ref":"1323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":143,"text":"Cap. I. SECVNDA ORATIO. RINITATEM Pythagorici philosophi rerum omnium mensuram esse uoluerunt, ob eam arbitror rationem quòd Deus ternario numero res gubernat, atque etiam res ipsae ternario numero terminantur. Hinc Maronis illud, Numero Deus impare gaudet. Nempe summus ille auctor, Primo singula creat: secundo rapit: tertio perficit. Singula quoque in primis ab illo perenni fonte effluunt, dum nascuntur, deinde in eundem refluunt, dum suam illam originem repetunt, postremò perficiuntur, postquam in suum principium redierunt. Hoc uaticinatus Orpheus, louem principium, medium, & finem uniuersi uocauit. Principium ut producit: Medium ut producta retrahit ad seipsum: Finem prout redeuntia perficit. Hinc regem illum uniuersorum, Bonum. Pulchrum, Iustum, quod saepe apud Platonem dicitur, possumus nuncu pare. Bonum inquam, ubi creat: ubi allicit, pulchrum: ubi pro cuiusque merito perficit, iustum. Pulchritudo igitur, cuius allicere proprium est, inter bonitatem iustitiamque locatur: à bonitate quidem effluit, Profluit ad iusticiam. VV Quo","prev":{"citation":"Opera omnia 1323.5-7","label":"1323.5 to 1323.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1324","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1324"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}