{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1323.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1323.1-4","ref":"1323.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Voluptas itaque gustus & tactus, quae usque adeò uehementes furiosaeque sunt, ut mentem è suo statu dimoueant, hominemque perturbent: amor non modo non cupit, sed abominatur & fugit, utpote quae propter intemperantiam pulchritudini sunt contra riae. Rabies uenerea ad intemperantiam trahit, ideoque ad concinnitatem: quare ad deformitatem similiter uidetur allicere: Amor autem ad pulchritudinem. Deformitas & pulchritudo contraria sunt. Motus igitur huiusmodi, qui ad ea rapiunt, inter se uidentur esse contrarij. Quapropter libido coi tus, & amor non modo non ijdem motus sed & contrarij esse monstrantur. Testantur hoc & Theo logi ueteres, qui amoris nomen Deo tribuerunt. Quod etiam posteriores Theologi summopere cofirmarunt. Nullum uerò Deo congruum nomen cum rebus turpibus est commune. Ideo sanae mentis quisque cauere debet, ne amorem, diuinum nomen, ad insanas perturbationes temerè transferat. Erubescat Dicaearchus, & si quis alius Platonicam maiestatem quod amori nimium indulserit, car pere non ueretur. Nam decoris, honestis, diuinis affectibus, nec nimium, nec satis unquam possumus indulgere. Hinc efficitur, ut omnis amor honestus sit, & omnis amator iustus. Pulcher enim est omnis atque decorus, & decorum propriè diligit. Turbulentus autem ardor, quo ad lasciuiam rapi mur, cum ad deformitatem trahat, amori contrarius iudicatur. Vt igitur ad amoris utilitatem aliquando redeamus: pudor qui à turpibus nos absterret, & studium quod ardenres efficit ad honesta ab amore facilè, citoque proficiscuntur. Primò quoniam amor, qui pulchra petit, decora semper appecit atque magnifica: & qui odit deformia, necessariò turpia obscoenaque fugit. Deinde si duo aliqui se mutuo diligunt, alterutrum se obseruant & placere sibijnuicem cupiunt Proutalter ab altero obserua tur, utpote qui teste nunquam careant, à turpibus abstinent, prout sibijnuicem placere conantur, magnifica semper ardenti studio aggrediuntur, ne contemptui amato sint, sed amoris uicissitudine digni putentur. Sed hanc rationem copiosissimè explicat Phaedrus: ubi exempla ponit amorum tria. Vnum amoris foeminę ad masculum: ubi de Alceste Admeri uxore loquitur: quae pro marito mori uoluit. Alterum amoris masculi ad foeminam, ut Orphei ad Eurydicem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1322","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1322"},"next":{"citation":"Opera omnia 1323.5-7","label":"1323.5 to 1323.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1323.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}