{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1325.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1325.1-4","ref":"1325.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Cap. IIII. EOc mysterium in epistola ad Dionysium regem Plato significauit: cum Deum affirmauit pulchrum omnium causam: quasi totius pulchritudinis principium & originem. Circa omniTum, inquit. regem cunctae sunt: ipsius gratia omnia ipse causa est pulchrorum omnium: Secunda circum secundum. Tertia circa tertium. Humanus autem animus affectat qualia illa sint intelligere: aspiciens in ea quae sibi cognata sunt, quorum nihil sufficienter se habet. Circa uero ipsum regem & ea quae dixi, nihil est tale: quod autem post hoc est, animus dicit. Circa regem, non intra regem, sed extra significat. In Deo enim nulla est compositio: Quid uerò dictio illa circa significat, exponit Plato, cum addit: Eius gratia omnia, ipse causa est pulchrorum omnium, Quasi dicat, ideo circa regem omnia sunt, quia ad illum tanquam ad finem pro natura sua omnia reuoluuntur, quemadmodum ab illo tanquam principio producta sunt omnia Pulchrorum omnium, id est, totius pul chritudinis: quae supradictis in circulis emicat. Formae enim corporum per semina: haec per ratio, nes, hae per ideas reduruntur in Deum, & ijsdem à Deo gradibus producuntur. Propriè uerò cum dicit Cuncta, ideas intelligit nam in his reliqua includuntur. Secunda circa secundum: Tertia circa tertium. Tres mundi principes posuit Zoroastes, trium ordinum dominos: Oromasin. mithrin, arimanin. Hos Plato, Deum. mentem, animam nuncupat. Tres autem ordines in diuinis posuit speciebus, ideas, rationes & semina. Prima igitur, id est ideae, circa primum, id est, circa Deum, quoniam à Deo menti tributae sunt, & in eandem mentem cui sunt datae reducunt. Secunda circa lecumdum, id est. rationes circa mentem: quandoquidem per mentem in animam transeunt, & in mentem animum dirigunt. Tertia circa tertium, id est, semina rerum circa animam: nam per animam transeunt in naturam, in illam scilicet generandi potentiam, rursusque naturam animae copulant. Eodem ordine à natura in materiam formae descendunt. Sed eas Plato in ordine posito non connumerat, quia de diuinis à Dionysio interrogatus tres ordines ad incorporales species pertinentes tanquam diuinos induxit: Formas autem corporum praetermisit. Noluit autem Deum regem primum uocare, sed omnium regemine si primum diceret, eum unà cum sequentibus ducibus in aliqua numeri specie, conditionisque paritate collocare forsitan uideretur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1325","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1325"},"next":{"citation":"Opera omnia 1325.5-7","label":"1325.5 to 1325.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}