{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1325.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1325.5-7","ref":"1325.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Neque dixit prima circa illum, sed cuncta ne crederemus eum ordinis alicuius potius, quàm cunctorum gubernatorem. Humanus animus affectat, qualia illa sint intelligere. Scirè post illos tres diuinae pulchritudinis splendores tri bus in circulis emicantes amorem animi ad illos adiecit. Illine enim animi ardor accenditur. Quippe parest urdiuinus diuina desideret: aspiciens in ea, quae sibi cognata sunt Quoniam humana cognitio à sensibus oritur: per ea quae in corporibus praestantiora uidemus, diuina iudicare saepenumero consueuimus: per corporalium rerum uires, Dei potentiam: per ordinem, sapientiam: per utilitatem. Dei bonitatem inuestigamus. Vocat autem formas corporum animae cognatas, quasi proximè natas. Sequenti enim gradu post animam formae corporum disponuntur. Quorum nihil sul ficienter se habet. Formae huiusmodi neque sufficienter sunt, neque sufficienter nobis diuina ostendunt. Verae nanque res, ideae, rationes, & semina sunt: Corporum uerò formae, umbrae rerum potius quàm uerae res esse uidentur. Quemadmodum uerò corporis umbra exactam atque distinctam corporis figuram non indicat, ita corpora diuinorum naturam propriam non demonstrat. Circa ipsum regem & ea quae dixi nihil est tale. Quo enim pacto mortalia immortalibus, & falsa ueris similia sunt? Quod autem post hoc est, animus dicit: id est, animus dum diuina per mortalia iudicat, falso de diuinis loquitur: neque diuina pronunciat, sed mortalia. Pulchritudo diuina, per omnia splendet, & amator in","prev":{"citation":"Opera omnia 1325.1-4","label":"1325.1 to 1325.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1325.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1126-4","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1126-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1126-4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}