{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1328.7-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1328.7-8","ref":"1328.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1328.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1328.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1328.7.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":136,"text":"Quae autem in eo or dine locata sunt, ad sese inuicem quasi unius & eiusdem similia membra mutua charitate afficiuntur Ideo Deus angelos & angeli cum Deo simul animas, anima cum illis una corpora beneuolentia quadam regunt atque gubernant. In quo superiorum ad inferiora dilectio planè conspicitur. Rursus corpora animis suis & iunguntur auidissimè, & ab eis molestissimè se iunguntur. Animi nostri coe lestium beatitudinem cupiunt: coelestes superni numinis maiestatem foeliciter uenerantur, atque hic inferiorum ad superna est amoris affectus. Item omnes ignis partes libenter inuicem cohaerescunt. Terra rursus, aquae, & aëris partes inuicem, & in qualibet animalium specie, eiusdem speci ei animalia sese mutua consuetudine semper adsciscunt. Vbi amor ad aequalia similiaque conspicitur. Cuinam igitur dubium erit, quia amor omnib. ad omnia sit ingenitus? Atque id est quod Dionysius Arcopagita in lib. De diuinis nominibus ex Hierothei mente ijs uerbis significauit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1328.1-6","label":"1328.1 to 1328.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1328.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1328.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1329","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1329"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}