{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1329.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1329.1-4","ref":"1329.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Cap. II. Ecundum uerò illud nostrae orationis membrum, quo amor effector omnium & seruator est di Actus, ita probatur. Cupiditatis perfectionis propriae propagandae amor quidem est. AbsoluEta perfectio, in summa Dei est potentia. Eam diuina intelligentia contemplatur, atque inde uolumtas eadem cupit extra se propagare, ex quo propagindi amore creata ab eo sunt omnia. Idcirco Dionysius noster, Diuinus, inquit amor non permisit regem omnium sine germine in seipso manere. Idem propagationis instinctus omnibus ab illo primo authore est indutus. Per hunc sancti illius spiritus coelos mouent, & sequentibus omnibus sua numera largiuntur. Per hunc sydera lumen su um in elementa diffundunt. Per hunc ignis sui caloris communione aërem, mouet, aër aquam, aqua terram: ac uersa uice terra ad se trahit aquam, haec aërem ille ignem. Herbae quoque ac arbores cupi dae sui seminis propagandi sui similia gignunt. Animalia quoque bruta & homines eiusdem cupiditatis illecebris ad procreandam sobolem rapiuntur. Quod si amor omnia facit. seruat etiam omnia. Eiusdem enim semper est affectionis & conseruationis officium. Nempe si similia similibus con seruantur. Amor autem simile ad simile trahit. Terrae partes singulae amore mutuo copulante, ad partes alias terrae sui similes sese conferunt. Tota etiam terra ad simile sibi mundi centrum illius auiditate descendit Aquae partes ad sese inuicem, similiter & ad locum sibi conuenientem cum toto aquę corpore perferuntur. indem parres aëris ignisque faciunt, ac etiam duo haec elementa ad supernam regionem sibi congruam, & similem regionis illius amore trahuntur. Coelum etiam, ut Plato in lib. De regno inquit, innato mouetur amore. Anima enim coeli tota simul est in quibus libet coeli punctis Coelum ergo animae fruende cupidum ideo currit, ut per omnes sui partes ubiqque tota anima perfruatur. Aduolat autem rapidissime, ut quoad fieri potest, totum sit simul ubique, ubicunque tota simul est anima. Praeterea sphęrae maioris concaua superficies minoris sphaerae locus est nauralis. Et quia quęlibet huius sphaerę particula aequè cum qualibet illius particula conuenit, quaelibet omnes appetit particulas illius attingere. Si quiescat, singulę tangent singulas, non quęliber cun ctat. Currendo fermè assequitur, quod assequi quiescendo non posset. Currit autem uelocissimè, ut quęlibet pars eodem pene tempore pro uiribus cunctas attingat. Quinetiam unitate partium suarum cuncta seruantur, dispersione partium pereunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1329","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1329"},"next":{"citation":"Opera omnia 1329.5-8","label":"1329.5 to 1329.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}