{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1329.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1329.5-8","ref":"1329.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Vnitatem uerò partium mutuus earundem efficit amor Quod in humoribus nostrorum corporum, & mundi elementis intueri licet quorum concordia, ut ait Empedocles Pythagoreus, & mundus. & corpus nostrorum constat, discordia dissis patur. Concordiam uerò illis pacis atque amoris pręstat uicissitudo. Hinc Orpheus μοῦος γὰν τούτων wάντων οἴνκα ηρατύνειν, id est, Solus horum omnium tu regis habenas. Quod sit magister Artium & gubernator. Estat post haec ut quo pacto magister artium omnium & gubernator sit exponamus. Magistrum quidem artium esse intelligamus: si modo considerabimus neminem unquam artem ali quam aut inuenire, aut discere posse, nisi inuestigationis oblectatio, & inueniendi desiderium inciret: & qui docet, discipulos diligat, ac discipuli eam doctrinam auidissimè sitiant. Gubernator pręter meritò nominatur. Artis enim opera diligenter exequitur, atque exactè consummit, quicunque & artificia ipsa, & personas quibus illa fiunt, maxime diligit. Accedit quod artifices in artibus singulis nihil aliud, quàm amorem inquirunt & curant. Eas in pręsentia nos artes breuiter percurremus, quas Eryx machus apud Platonem commemorat. Quid enim aliud Medicina con siderat, quàm quomodo humores quatuor corporis amici inuicem fiant, atque permaneant? quos cibos ac potus, caeterosque uiuendi, aut medendi usus amat natura atque requirat? Duos illos hic quoque amores, Coelestem & uulgarem, quos Pausanias suprà distinxerat per similitudinem quandam Eryximachus adinuenit. Temperata enim affectio corporis moderatum, atque ad res moderatas, conuenientesque habet amorem. Intemperata contrarium, & ad contras ria continet. Illi quidem indulgendum. Huic nunquam obtemperandum. In gymnastica etiam exercitatione inuestigandum, qui corporis habitus, quos exercendi modos, quos gestus amer, & expostuler. In agricultura, quod solum, quae semina, qualemue culturam exigat: quisue colendi modus a singulis arboribus diligatur. Idem in Musica obseruatur: cuius artifices, qui numeri. quos numeros, aut magis, aut minus diligant, inuestigant. li inter unum ac duo, atque unum & septem minimum amorem inueniunt. Interunum uerò, tria, quatuor, quinque, sex, amorem uehementiorem reperiunt. Interunum & octo uehementissimum. li uoces acutas, & graues natura diuersas certis interuallis & modulis sibi inuicem magis amicas faciunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1329.1-4","label":"1329.1 to 1329.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1329.9","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1329.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}