{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 133.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 133.5-8","ref":"133.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/133.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/133.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/133.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quinetiam qui materiam funditus tolli è medio, nequit nouum opus suum alicubi stabilire, cessante formarum omnium generabilium fundamento. Ita & perderetur illa, & noui nihil generaretur, id enim quod denuò faciendum est, si eget materia, iam fieri non poterit, illa sublata, si non eget materia, ab ea liberum est, quod est à ma teria liberum, eamque supereminet ab authore suo seorsum à materia procreatur. Itaque ipsius author dum ipsum agit, quoniam fabricat ipsam ab illa longè semotum nullam ex hoc illi uiolentiam infert, neque in ipsius generatione illam ullo modo mouet, qua non indiget opus conficiendum. Igitur quod nouam rem gignit, qualiscunque ea sit, siue materiae indiga, siue aliena ab illa, materiam non perducit in nihilum. An forte in aliquid aliud commutabit, ita ut pars una supersit materię, pars uerò perierit? Minimè. Simpex enim illa est, quia neque ex materia & forma componitur, cum sit prima informisque potentia, neque certam quandam partium congeriem ad suam existentiam exigit, cum naturali origine praecedat quantitatis dimensiones. Praeterea si illa ita mutetur, ut expleta mutatione supersit aliquid, quid istud erit? Materia ne? Si materia, nondum in aliud per mutata uidetur, cum supersit. Si quantitas, aut qualitas, absurdum id quidem, quia non possunt haec absque illa manere. Si forma quaedam supersit materiam supereminens, quid opus erat materiam perdere forma haec alienissima fieret, quae nullo modo ex ea fit, & longè procul ab illa producitur? Imò uerò quia omnino aliud est materia, aliud forma ab ea semota, nihil per hoc materiae reliquum est quod illa commutata forma semota re stat. Sic igitur colligamus. Materia nequit ex eo quod est, aliter permutari, quàm si uertatur in nihilum. In nihilum uerti aliquid natura non patitur. Materia ergo non interit, Multo minus interibit uis ipsa naturalis, quae est materiae domina. Domina illius est uis ea efficiens, quae format ipsam. Hanc format uis ea quę primum mouet.","prev":{"citation":"Opera omnia 133.1-4","label":"133.1 to 133.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/133.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/133.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 133.9","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/133.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/133.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}