{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1331-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1331-2","ref":"1331-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1331-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1331-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1331-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Cap. 11 Aec Aristophanes & alia narrat permulta monstris portentisque similia: sub quibus quasi uela minibus quibusdam diuina mysteria latere putandum. Mos enim erat uererum Theologorum sacra ipsorum puraque arcana ne à prophanis & impuris polluerentur figurarum umbra culis tegere. Nos autem quae in figuris superiorum, & alijs describuntur, singula exactè ad sensum pertinere non arbitramur. Nam Aurelius Augustinus, non omnia inquit, quae in figuris finguntur significare aliquid putanda sunt. Multa enim propter illa, quae significant ordinis & connexionis gratia sunt adiuncta: Solo uomere terra proscinditur. Sed ut hoc fieri possit, caetera quoque huic aratri membra iunguntur. Quae igitur nobis exponenda proponitur, haec est summa. Homines quo dam tres sexus habebant. Masculinum, Foemininum, Promiscuum, Solis, Terrae, Lunaeque filios, erant & integri. Sed propter superbiam cum Deo aequare se uellent scisci in duo sunt: iterum si superbiant, bifariam discindendi Sectione facta, dimidium amore ad dimidium trahitur, ut integritatis restitutio fiat, qua completa beatum genus hominum est suturum. Summa uerò nostrae interpretationis erit huiusmodi. Homines, id est hominum animae quondam, id est, quando à Deo creantur, integrae sunt, duobus sunt exornatae luminibus, ingenito & infuso: ut ingenito aequalia & inferio. ra, infuso superiora conspicerent. Deo ęquare se uoluerunt, ad unicum lumen ingenitum se reflexe runt. Hic diuisae sunt. Splendorem infusum amiserunt, quando ad solum ingenitum sunt conuersae: statimque in corpora cecidere. Superbiores factae iterum diuidentur, id est, si naturali nimium con fidant ingenio, lumen illud ingenitum & naturale, quod restitit quodammodo extinguetur. Tres sexus habebant, Mares sole, Foeminae terra, Promiscuiae luna genitae. Dei fulgorem aliae secundum for titudinem, quae mascula est aliae secundum temperantiam, quae foemina. aliae secundum iustitiam quae promiscua, susceperunt. Hae tres in nobis uirtutes aliarum trium quas Deus habet, sunt filiae. Sed in Deo rres illae, Sol, Luna, Terra: in nobis, Mas, Foemina, Promiscuum nuncupantur. Sectione facta dimidium amore ad dimidiam trahitur. Animae iam diuisae & immersae corporibus, cum primum ad annos adolescentiae uenerint, naturali & ingenito lumine, quod seruarunt, ceu sui quodam dimidio excitantur ad infusum illud diuinumque lumen, olim ipsarum dimidium, quod cadentes amise re studio ueritatis recipiendum. Quo recepto iam integrae erunt, & Dei uisione beatae. Hoc igitur erit interpretationis Homo est ipsa anima, & anima est immortalis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1331","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1331"},"next":{"citation":"Opera omnia 1331-3","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1331-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1331-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}