{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1336.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1336.1-4","ref":"1336.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1336.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1336.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1336.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"MARSIL. tur, uel concipitur Imago illa in uisu & animo, cum isti sint incorporei, corpus esse non potest. Quo enim pacto coelum, ut ita loquar, totum parua oculi pupulla caperetur, si modo corporali reciperet? Nullo profectò. Sed enim spiritus in puncto omnem corporis amplitudinem spiritali modo & incorporea imagine suscipit, placet utique animo ea duntaxat species, quae ab illo suscipitur. Haec autem licet exterioris corporis simulacrum sit in eo, tamen est incorporea. Ergo species in con porea placet. Quod placet, id cuique gratum: quod gratum, hoc denique pulchrum, quo efficitur, ut amor ad incorporeum aliquid referatur: atque ipsa pulchritudo spiritale, quoddam potius rei simulacrum sit, quàm corporea species. Sunt autem nonnulli, qui certam membrorum omnium positionem, siue, ut eorum uerbis utamur, commensurationem & proportionem cum quadam colorum suauitate, esse pulchritudinem opinentur. Quorum nos opinionem, propterea non admittimus, quia cum huiusmodi partium dispositio in solis rebus compositis, nulla essent simplicia speciosa. Nunc autem puros colores, lumina, uocem unam, fulgorem auri, & argenti candorem, scientiam, animam, quae omnia simplicia sunt, pulchra uocamus: nosque ista mirificè tanquam reuera sint pulchra, delectant. Accedit ad haec, quod proportio illa cuncta includit corporis compo sita membra, neque est in singulis, sed in cunctis. Singula itaque membra per se pulchra non erunt. Ex singulis autem particulis totius compositi proportio nascitur. Vnde nonnihil sequitur absur dissimum: ut quae suapte natura speclosa non sunt, pulchritudinem pariant. Saepenumero etiam accidit, ut manente eadem membrorum proportione, atque mensura, corpus aequè utante non placeat. Eadem porro hodie, quae anno superiori corporis uestri figura, gratia uerò non eadem. Nihil tardius quàm figura, nihil citius senescit quàm gratia. Ex quo liquido constat, non idem esse pulchritudinem & figuram. Sępe quoque uidemus rectiorem in uno quodam quàm in alio dispositionem partium mensuramque membrorum: alius tamen: nescimus qua de causa, nobis formosior iudicatus amatur ardentius, quo satis admoneri uidemur, ut aliud quiddam formositatem quàm dispositionem partium censeamus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1335","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1335"},"next":{"citation":"Opera omnia 1336.5-6","label":"1336.5 to 1336.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1336.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1336.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}