{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1337","citation":"Ficino, Opera omnia 1337","ref":"1337","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1337","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Figurae namque, & colores corporum nunquam nisi lumine illustrata perspi ciuntur, neque ipsa cum materia sua ad oculos ueniunt. Necessarium tamen esse uidetur ea in ocu lis esse, ut ab oculis uideantur. Vnum itaque solis lumen corporium omnium ab eo illustratorum coloribus figurisque depictum sese oculis offert. Sic affectum lumen oculi suo quodam radio adiuuante percipiunt: perceptum ipsum, & quae in eo sunt omnia uident. Quare totus hic mundi qui conspicitur ordo, non eo modo, quo in materia corporum, sed quo in luce oculis infusa est, cernitur. In ea luce cum in materia secretus sit, necessariò est corporis expers. Quod ex hoc etiam euidem ter apparet, quod lumen ipsum corpus esse non potest, cum momento ab oriente in occidentem totum fermè impleat orbem: aeris & aquae corpus sine ulla offensione undique penetret: sordibusque immixtum nusquam inficiatur. Haec uerò corporum naturae nullo modo conueniunt. Corpus siquidem non momento mouetur, sed tempore: neque alterum absque sui, uel alterius, aut utriusque o fensione penetrat alterum, ac duo inuicem corpora mixta mutua se contagione inficiunt. Quod in aquae & uini, ignis & terrae confusione conspicitur. Cum igitur solis lumen incorporeum sit, quicquid suscipit, naturae suae suscipit modo. Propterea colores, & figuras corporum modo suscipit spiritali: eodemque pacto ipsum ab oculis susceptum inspicitur Quo factum est, ut rotus hic mum di decor, qui tertius est Dei uultus, per incorpoream solis lucem incorporeum sese oculis offerat. Quomodo nascitur amor & odium. Quodue pulchritudo est incorporea.","prev":{"citation":"Opera omnia 1336","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1336"},"next":{"citation":"Opera omnia 1337-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}