{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1337-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1337-2","ref":"1337-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"Cap. V. Xhis omnibus sequitur, ut omnis diuini uultus gratia: quae uniuersalis dicitur pulchritudo: non in angelo solum, & animo incorporea sit, sed in aspectu etiam oculorum. Neque faciem simul totam solummodo, uerumetiam partes eius admiratione commoti diligimus. Vbi particularis amor ad particularem pulchritudinem nascitur. Sic & ad hominem aliquem ordinis mundani membrum afficimur: praesertim cum in illo perspicuè diuini decoris scintilla refulget Affectus huiusmodi duabus ex causis nascitur: tum quia paterni uultus nobis placet imago: tum etiam quia hominis aptè compositi species, & figura, cum ea humani generis ratione, quàm animus noster ab omnium autore suscipit, & retinet, aptissime congruit. Vnde hominis exterioris imago per sensus accepta, transiens in animum, si hominis figurae quàm possidet animus, dissonat, euestigio displicet, & odio tanquam deformis habetur. Si consonat, illico placet, & tanquam formosa diligitur. Quo fit ut nonnulli nobis obuij continuo placeant, uel displiceant: nosque affectus huiusmodi causam nesciamus. Quippe cum animus corporis ministerio impeditus intimas illas sui formas nequaquam respiciat. Verùm natura, & occulta quadam in congruitate, uel congruitate fit: ut forma rei exterior, imagine sua eiusdem rei formam in animo pictam pulsans dissonet aut consonetiatque occulta hac offensione, uel blanditie motus animus, rem ipsam, aut oderit, aut amet. Integram sanè creandi hominis configurationem uis illa diuina, in agendo ansmoque ingenuit: in mundi uerò materia, utpote ab illo opifice remotissima, hominis constitutio ab integra illa sui figura degenerat. In materia tamen melius affecta similior: in alia dissimilior prouenit. Quae similior prouenit, ut Dei ui. angelique ideae, sic animi ratione quadrat & congruit. Animus hanc pro bat congruitatem. In ipsa profecto congruitate pulchritudo: in ea probatione, amoris consistit affectus. Quoniam uerò idea, & ratio sunt à materia corporis aliena, hominis constitutio illis non ex materia, uel quantitate. sed ex aliquo potius incorporeo similis iudicatur. Vt similis, illis congruit, pulchra est. Idcirco diuersa sunt corpus, & pulchritudo. Quod si quis quaesierit quonam pacto corporis forma, animae mentisque formae, & ratione, similis esse queat: is porro consideret aedificium architecti. Principio architectus aedificij ratonem, & quasi ideam animo concipit. Deinde qualem excogitauit domum, talem pro uiribus fabricat. Quis neget domum corpus existere: eamque ideae artificis incorporeae, ad cuius similitudinem effecta est, esse persimilem? Porro propter incorporalem ordinem quendam potius, quàm propter materiam est architecto similis iudicanda. Age tibi restabit corporis, nihil materiae, imò uerò idem erit penitus, qui ab opifice prouenit ordo, & qui remanet in opifice. Idem in quouis hominis corpore facias. Reperies illius formam animi rationi quadrantem, simplicem esse, materiaeque expertem. Quot requiruntur ut res pulchra sit, & quod pulchritudo est spiritale. donum, VI. Cap. Vid tandem est corporis pulchritudo? Actus uiuacitas, & gratia quaedam ideae suae in flu","prev":{"citation":"Opera omnia 1337","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1337"},"next":{"citation":"Opera omnia 1337-3","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}