{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1338","citation":"Ficino, Opera omnia 1338","ref":"1338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1338.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Necessariam praeterea speciem ducimus, ut linearum attractus artificiosi rugaeque, & oculorum splen dor, ordinem illum modumque partium decorent. Atqui tria haec licet in materia sint pars ulla corporis esse non possunt: Ordo membrorum, membrum quidem est nullum. Ordo enim membris omnibus inest: nullum uerò membrum in membris omnibus reperitur. Accedit quod ordo nihil est aliud quàm decens partium interuallum. Interuallum uerò, quid aliud dicemus quàm distan tiam partium? Distantia denique, aut nihil est, aut uacuum prorsus inane, aut tractus aliquis linearum Lineas autem quae latitudine profunditateque carent, quae corpori necessaria sunt, quis corpe ra dixerit? Modus item non quantitas, sed terminus quantitatis. Termini uerò superficies sunt lineaeque & puncta: quae cum profunditatis crassitudine careant corpora non putantur. Speciem quoque in luminum, umbrarum, linearum iucunda concordia, non in materia collocamus. Ex his om nibus patet pulchritudinem usqueadeò esse à mole corporis alienam, ut nunquam ipsi materiae se communicet, nisi tribus illis incorporalibus pręparationibus, quas narrauimus, sit affecta. Harum uerè fundamentum est elementorum quatuor temperata complexio: ut corpus nostrum coelo, cuius est temperata substantia, sit simillimum, neque aliquo humorum, excessu, ab animi formatio ne desciscat. Sic enim & coelestis fulgor facile lucebit in corpore coelo persimili: & forma hominis illa perfecta, quam habet animus in pacatam ebedientemque materiam, resultabit expressior. Ad pulchritudinem praeterea suam accipiendam, uoces fermè similiter disponuntur. Ordo namque illarum est à graui uoce ad octauam ascensus, atque inde descensus. Modus, debita per tertias, quartas. & quintas, & sextas uoces, tonos item & semitonos, progressio: Species canora clarae uocis intensio His urique tribus ceu quibusdam elementis corpora, ex membris multis composita, & arbores, & animalia, ac uocum plurium congregatio ad suscipiendam pulchritudinem disponuntur. Corpora uerò simpliciora, ut elementa quatuor, lapides & metalla, itemque uoces singulae, interiori quadam naturae suae temperie, foecunditate & claritate, ad eandem sufficienter aptantur. Animus autem eo potissimum ad illam est natura sua accommodatus, quod & spiritus est, & quasi speculum Deo proximum In quo quemadmodum in superioribus diximus, diuini uultus elucet imago Ig tur quemadmodum auro, ut appareat speciosum. nihil prorsus addendum: sed terrae sordes inhęserint, secernendae: ita nullis adiunctionibus indiget animus, ut formosus appareat, sed deponen di corporis cura, & sollicitudo tam anxia: cupiditatis, & timoris perturbatio depellenda, consestim naturalis animi species emicabit. Caeterum ne longius digrediatur oratio, ex supradictis breuiter concludamus: pulchritudinem esse gratiam quandam uiuacem & spiritalem. Dei radio illustrante angelo primum infusam: inde & animis hominum corporumque figuris, & uocibus: quae ritionem, uisum, auditum, animos nostros mouet atque delectat, oblectando rapit, rapiendo arden ti inflammat amore VII. Cap. De amoris pictura. Gatho uerò poeta ueterum poetarum more Deum istum humana uestit imagine, pingitque","prev":{"citation":"Opera omnia 1337-3","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1337-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1338-2","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1338-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1338-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}