{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1338-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1338-2","ref":"1338-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1338-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1338-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1338-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"ipsum hominum instar formosum, iuuenem, tenerum, flexibilem siue agilem aptè composi Atum atque nitidum. Quorsum haec? praeparationes hae quidem sunt ad formosam indolem potius quàm formositas. Nam ex quinque his partibus tres primae complexionem corporis tem peratam quod primum est fundamentum, significant: duae reliquae ordinem, modum, & speciem indicant Physici remperatae corporationis indicium tenerae carnis lenem, & firmam aequalitatem demonstrauêre. Vbi calor excedit nimium, aridum, & hirsutum corpus: ubi frigus, rigidum, ubi siccitas, durum & asperum: ubi humiditas, fluxum, lapsum, inaequale, contortum. Aequalis igitur, & forma corporis teneritudo, affectionem eius indicat in quatuor humoribus moderatam. Hanc ob causam Agatho mollem, delicatum & tenerum appellauit. Cur iuuenem? Quia non solum naturae sed aetatis eriam beneficio temperies haec habetur. Temporis enim diuturnitate partibus hu morum subtilioribus resolutis partes restant admodum crassiores, igneque & aere exhalato, aquae & terrae regnat excessus. At cur agilem & flexibilem? Vt aptum ad motus omnes promptumque intelligat, ne fortè putes cum mollem diceret, aquae mollitiem, muliebrem, languidam, & ineptam dicere uoluisse. Ea siquidem est moderatae complexionis contraria. Post haec adiecit. Aptè compositum, id est ordine, & modo partium honestissime figuratum. Adiecit & nitidum, id est suaui colorum speciem refulgentem. Praeparationibus his praepositis, quod reliquum erat reticuit Agatho. Nostrum est enim posthaec aduentum gratiae subintelligere. Hae quinque partes in hominis figura ita ut diximus, in amoris autem potentia aliter intelligendae uidentur, eius enim uim & qualitatem ostendunt. Iuuenis ideo dicitur, quia iuuenes ut plurimum amore irretiuntur. eiusque insidijs irretiti aetatem appetunt iuuenilem. Mollis, quia mitia ingenia facilius capiuntur, & qui capri sunt licet antè feroces, mansueti redduntur. Agilis & flexibilis, quia & influit clàm & similiter effluit. Coneinnus atque compositus, quoniam formosa & ordinata desiderat, fugitque contraria. Nitidus, quoniam in florida, & nitente aetate hominis aspirat ingenio, & florida concupiscit. Haec quoniam copiosissimè exequitur Agatho, breuiter perstrinxisse sufficiat. De amoris uirtute.","prev":{"citation":"Opera omnia 1338","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1338"},"next":{"citation":"Opera omnia 1339.1-4","label":"1339.1 to 1339.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1339.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1339.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}