{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 134","citation":"Ficino, Opera omnia 134","ref":"134","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/134","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"Praeterea Plato in libro de regno inquit: Solis rebus omnium diuinissimis conuenit status omnino mutationis expers. Mundus autem quia corpus est, iamque à diuinorum dignitate degenerat, ideò immutabilis prorsus esse non potest. Quoniam uerò diuinis proximum est, consentaneum fuit circulari ipsum motione moueri, quae cum in eodem circa idem, secundum eadem, simili iugique continuatione uoluatur, quàm minimè fieri potest à locali stabilitate discedit. Haec ille. Adde quod sicut inter omnes species motio num solus localis motus, quia quasi extrinsecus est, subiecti sui substantiam qualitatemque naturalem mutare non cogitur, sic circuitus inter locales motus, quia solus non mutat locum, dici posse uidetur quasi non motus. Si stare quis coelum uelit, figat ipsum Saturni coelum in cardine quandocunque lubet. Tunc semicirculus ipsius sphaerę alter super caput Antipodum. Cum uerò partes omnes huius sphęrę sine ulla naturae discrepantia inter se simillimae sint, nulla est ratio per quam alia pars hîc sit magis, illic alia. Ergo inferior semicirculus, quia cum loco nostro aequè conuenit, ac cum regione Antipodum, ita nitetur hic esse, sicut ibi, & superior semicirculus propter eandem conuenientiam ad locum illum contendet esse illic, sicut & hic erat. Ex hoc nixu pars altera pellet alteram, dum quaelibet pars propter aequalem conuenientiam uolet ubique pariter esse. Est utique octauae sphaerae concaua superficies, locus naturalis sphaerae Saturni. Ibi deuexum Saturni sphaerae concauum tangit octauae. Quaelibet particula huius sphaerae quia aeque conuenit cum qualibet octauae particula, omnes affectat particulas illius attingere. Si quiescat, singulae tangent singulas, non quaelibet cunctas. Currendo autem ferme assequitur, quod assequi quiescendo non poterat, tanta est huius sphaerae ad illam auiditas. Praeterea sphaerae Saturni anima tota simul est in quibuslibet sphaerae punctis. Sphaera haec animae fruendae cupida, ideò currit, ut per omnes sui partes ubique tota anima perfruatur. Aduolat rapidissime, ut quod geri potest, ubique sit tota simul, ubicunque tota simul est anima Et quia nusquam reperit stantem animam, quiescit & ipsa nusquam. Et sicut anima assiduè circa Deum quasi centrum conuoluitur, ita corpus tractum ab illa semper circum animam reuoluitur quasi centrum. Stat autem in eodem cardine coelum, quia & anima propter mentis participationem quietis alicuius est particeps. Id agunt omnes rationales animę in corporibus suis. Id omnia corpora agunt ad animas, siue de sphaerarum ac syderum animis loquamur, seu daemonum atque hominum. Quod si minus in nostro hoc crasso corpore apparet, fit tamen in aethereno animae indumento, (de quo disputabimus aliàs) quod uoluit Zoroaster in nobis assiduè uolui. Denique hanc de motu coeli disputationem hac sententia concludamus. Neque corpus coeli mobile, neque motorem, qui ad motum coeli mouetur, esse praecipuum motionis huius principem atque finem, ne in huiusmodi motu labor transgressioque contingat. Motus enim ad stabile & circa stabile efficitur semper & regitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 131.19-22","label":"131.19 to 131.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/131.19"},"next":{"citation":"Opera omnia 134-2","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/134-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}