{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 134.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 134.1-3","ref":"134.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/134.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"ore rotundo, altius hunc in modum nostris auribus insonat. Commenda precor per humanitatem, Marsili, tuam commendo obsecro per sacrum istum amorem A. in me tuum, qua obsecratione nulla sacratior, commenda quam primum Alaman num tuum Politiano. Cum uero tam ardentis tamque pertinacis petitionis potius ab eo cau sas diligenter exquiro, ille similiter rursus ingeminat. Commenda quam primum. Cau sam ante tam exoptatae commendationis adhuc explicat nullam. Ego igitur causam eius, qui nullam petitionis suae causam affert, sine causa similiter tibi commendo. Sed caue Politiane putes praesentem commendationem ob hoc ipsum quod carere causa uideatur, esse leuissimam. Ego enim contra ob id potissimum, tibi grauissimam uideri uolo, nempe summum apud Philosophos in quolibet rerum genere illud habetur, quod in eo ipso genere causam nullam habet, quasi non ab alio ullo sed à seipso dependeat. Quamobrem conmendatio praesens cuius nulla praeter ipsammet tibi adducitur causa, summa apud te conmendationum omnium censeatur. Est si Alamannus ipse, (sicuti plerunque solent, qui quoduis concitatius efferunt) & clamitat solum, eundemque clamorem saepius iam aurib. nostris ingeminat, clamoris autem sui rationes ullas, lingua sub rapidissimo cordis affectu hae sitante planè explicare non potest, ego tamen indicijs certis adductus, opinor eum insano quodam amore musae alicuius formosioris accensum ardere iam totum. Atque uehementer optare, saltem gratiam Politiani musarum sacerdotis amicitiamque inire, quo quidem conciliatore amatore amata quandoque musa facilius potiatur. Omnes ut secum studijs pro talibus an rios exigat, & pulchra faciat se prole parentem. Vale, sed antequam epistolam obsignem, Teste Angelo te praedico huic Alamanno, si quando tanto huic efficio meo, minus officiosus gratusume uidebitur, quod absit, ei me sic prorsus exprobaturum. Ha nimis ingrate, dicam, nónne satis a me tibi factum quondam existimabas, si te musarum faltem sacerdoti conciliauissem?","prev":{"citation":"Opera omnia 134-3","label":"134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/134-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 134.4-7","label":"134.4 to 134.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/134.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}