{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1344.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1344.5-6","ref":"1344.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1344.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1344.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1344.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Sed cur ebrium nectare Porum inducunt? quia ratione diuinae uiuacitatis exuberat. Cur partim diues, partim egenus est amor? Quia neque quod perfectè possidemus, neque quo caremus omnino, ardere solemus. Cùm enim id quaerat quisque, quo caret: qui totam rem possidet, quid ultra perquirat? Quin eriam cum incognita nemo desideret, necesse est ut aliquo modo cognitum nobis ante fuerit quod amemus: neque cognitum solum: multa enim nota nobis odisse solemus: sed ut ranquam bonum nobis & iucundum fuerit iudicatum. Neque id ad flagrantem beneuolentiam satis esse uidetur: nin facilè consequi posse, quod iucundum fore censuimus iudicemus. Quisquis igitur aliquidamat, illud quidem re ipsa nondum integerrimè possidet. Animi tamen cogitatione sipsum cognoscit, iucundum iudicat, consequi posse confidit. Haec ipsa cognatio, iudicatio, spes, quasi praesens aliqua absentis boni anticipatio est. Non enim arderet nisi idipsum placeret, nisi esset quodammodo praegustatum. Ergo cum amantes partim, quod optant habeant quidem, partim uerò non habeant, haud ab re ex indigentia quadam, & affluentia mixtus est amor.","prev":{"citation":"Opera omnia 1344.1-4","label":"1344.1 to 1344.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1344.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1344.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1345","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1345"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}