{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1346.8-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1346.8-9","ref":"1346.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1346.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1346.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1346.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Cholerici propter ignei humoris impetum in amorem praecipites perferuntur: melancholici ob terrei humoris pigritiam tardius amant. Verum propter humoris ipsius stabilitatem, postquam illaqueati sunt diutissimè perseuerant. Meritò igitur aridus & squalens fingitur amor, cum homines qui tales sunt, prae cęteris amori soleant indulgere. Quod ex eo potissimum fieri arbitramur, quia cholerici bilis incendio exuruntur. Melancholici atrae bilis corroduntur asperitate: quod Aristoteles in septimo libro de moribus affirmauit. Molestus itaque humor semper angit utrosque, cogitque solamen aliquod maximum atque continuum, contra continuam humorum molestiam quaerere. Huiusmodi sunt musicae, amorisque delitiae. Nullis enim alijs oblectamentis tam assiduè operam impendere possumus, quàm musicae uocumque deliniamentis, pulchritudinisque illecebris. Reliqui enim sensus cito replentur. Visus autem aut auditus diutius uoculis & pictura pascunturinani. Neque solum horum sensuum firmio res sunt uoluptates: uerumetiam humanae complexioni cognatiores. Quid enim humani corporis spiritibus conuensenius est, quàm uoces hominum & figurę? eorum praesertim, qui non modo na turae similitudine, sed etiam pulchritudinis gratia placent.","prev":{"citation":"Opera omnia 1346.5-7","label":"1346.5 to 1346.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1346.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1346.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1347.1-4","label":"1347.1 to 1347.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1347.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1347.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}