{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1353.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1353.1-5","ref":"1353.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Angelus numerum quidem habet partium, uel formarum, sed à motu locoque est liber. Anima partium habet & affectuum multitudinem, & ratiocinationis progressione, perturbationumque uarietate mu tatur: sed à loci limitibus est exempta. Corpus autem his omnibus est obnoxium. tit. Quae comparatio inter pulchritudines Dei, Angeli, Animae, corporis Cap. XVII. Adem uerò inter quatuor haec, & eorum formas est comparatio. Nempe corporis forma in multarum partium compositione consistit, lonco astringitur, tempore labitur. Species animi, temporis quidem uicissitudines patitur, & partium continet multitudinem, sed à loci terminis est absoluta. Angeli uerò species, numerum habet solum, à duobus alijs immunis existit. Dei autem, nihil istorum perpetitur. Corporis utique formam uides. Visne animi quoque speciem intuen Detrahe corporali formae ipsius naturae pondus, limitesque locorum, relinque cętera: animi iam spe ciem habes. Vis & angeli? De me obsecro non loci spacia solum, sed temporis quoque progressum, compositionem multiplicem retine, eam protinus nancisceris. Cupis etiam Dei putchritudinem cernere? Auferas insuper multiplicem illam formarum compositionem: simplicem prorsus relinque formam, confestim Dei spęciem fueris consecutus. Verum quid mihi tandem subtractis istis reliquum supererit? An tu esse aliud quàm lucem, pulchritudinem ducis? Porrò corporum omnium pulchritudo lumen istud est Solis, quod uides tribus illis infectum: formarum multitudine (Nam multis id aspicis figuris coloribusque depictum) loci spacio, temporali mutatione. Tolle sedem eius in materia, ut praeter locum reliqua duo retineat: hiuiusmodi prorsus est animi pulchritudo. Tolle hinc temporis, si lubet, mutationem, mitte reliquum: lumen restat sine loco, sine motu clarissimum: sed omnibus insculptum rerum omnium rationibus. Id angelus est, id angeli pulchritudo. Tolle po stremo diuersarum illum numerum idearum, unam simplicem ac meram relinque lucem: instar lucis eius, quae in globo Solis ipso permanet, per aerem non dispergitur, iam Dei pulchritudinem quo dammodo comprehendis, quae tantum saltem formas reliquas antecellit, quantum lux illa Solis in scipsa mera, una, inuiolata, splendorem Solis per nubilosum aera difiectum, diuisum, insectum, obscuratum exuperat. Fons itaque totius pulchritudinis Deus est. Fons itaque rotius amoris est Deus. Lumen praeterea Solis in aqua umbra quaedam est ad clarius eiusdem lumen in aere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1152-2","label":"Cap. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1152-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1152-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1353.6-9","label":"1353.6 to 1353.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1353.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}