{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1355-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1355-2","ref":"1355-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1355-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1355-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1355-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"tima fingitur, sed Deum solum amabimus. Ita enim mens ad Deum, ut ad Solem acies oculorum. Oculus autem non modo lumen prae caeteris, sed solum appetit lumen Si corpora, si animos, si angelos diligemus, non haec quidem, sed Deum in his amabimus. In corporibus quidem Deiumbram, in animis Dei similitudinem, in angelis eiusdem in imaginem. Ita Deum ad pręsens in omnibus diligemus, ut in Deo tandem omnia diligamus: Nam ita uiuentes eo proficiscemur, ut & Deum & in Deo omuia uideamus, amemusque & ipsum, & quae in ipso sunt omnia. Et quisquis hoc in tempore sese Deo charitate deuouerit, se denique recuperabit in Deo. Nempe ad suam, per quam creatus est, redibit ideam: ibi rursus, si quid ipsi defuerit, reformabitur: ideae suae perpetuo cohaerebit. Verus autem homo, & idea hominis, idem. Ideo quisque nostrum in terris à Deo separatus, non uerus est homo, cum à sui idea sit, formaque disiunctus ad eam nos diuinus amor, pietasque perducit: cum hic discerptisimus & mutilati. Ideae tunc nostrae amando coniunctae, integri homines euademus: ut Deum primo in rebus coluisse uideamur, quo res deinde in Deo colamus, resque in Deo ideo uenerari, ut nos ipsos prae caeteris amplectamur, & amando Deum nos ipsos uideamur amauisse. Conclusio supradictorum. Et opinio Guidonis Caualcantis Philosophi.","prev":{"citation":"Opera omnia 1355","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1355"},"next":{"citation":"Opera omnia 1355.1-4","label":"1355.1 to 1355.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1355.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1355.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}