{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1355.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1355.1-4","ref":"1355.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1355.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1355.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1355.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Cap. 1. Oratio septima. Ostremo Christophorus Marsupinus uir humanissimus, Alcibiadis personam gestu arus, his ad me uerbis conuertitur. Gratulor equidem Marsili loannis tui familiae pluri imum: quae inter multos & doctrina, & rebus gestis clarissimos equites Guidonem Philosophum peperit de Repub. benemeritum, & aculeis dialecticae cunctis suo secu o praecellentem: qui hunc amorem Socraticum, tam moribus, quàm carminibus imitam tus, breui quaecunque à nobis sunt dicta, perstrinxit. Phaedrus enim amoris originem terigit ex chanos uisceribus emanantem. Pausanias iam natum amorem geminam diuisit in speciem, coelestem scilicet & uulgarem. Eryximachus eius aperuit amplitudinem, dum cunctis in rebus, eum sic inesse monstraret in partes geminas distributum. Aristophanes quid agat in singulis atque amplissimi Dei praesentia, declarauit, ostendens per hunc fractos homines refarciri. Agatho quanta sic eius uirtus, potentia tractauit, cum ab eo solo beatos fieri homines disputaret. Socrates tandem à Dioti: ma edoctus, summatim quid amor, & qualis, & unde ortus, quot habeat partes, quorsum tendat, & quantum ualeat explicauit. Guido Caualcantes Philosophus, omnia haec artificiosissimè uidetur carminibus suis inseruisse. Quemadmodum Solis radio speculum modo quodam percussum, splendet iterum, & proximè sibi appositam lanam reflexione illa splendoris inflammat: ita ille partem animae, quàm obscuram phantasiam uocant, atque memoriam ceum speculum, pulchrirudi nis ipsius Solis locum habentis simulachro tanquam radio quodam per oculos hausto censet ita pulsari, ut ipsa sibi ex illo alterum effingat simulachrum, quasi simulachri primi splendorem: quo anpetendi uis non aliter, quàm lana accendatur & amet. Additamorem hunc primum in appetitu sensus accensum à forma corporis per oculos in specta creari: sed eam ipsam formam non eo modo, quo in corporis materia est, in Phantasiam imprimi, sed sine materia: ita tamen ut certi cuiusdam ho minis signato in loco, & tempore positi sit imago. Rursus imagines huiusmodi speciem aliquam starim in mente lucere: quae non amplius unius cuiusdam, humani corporis ut erat phantasia, uideatur esse similitudo: sed totus aequè generis humani ratio communis & definitio.","prev":{"citation":"Opera omnia 1355-2","label":"Cap. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1355-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1355-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1355.5-6","label":"1355.5 to 1355.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1355.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1355.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}