{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1356.8-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1356.8-9","ref":"1356.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1356.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1356.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1356.8.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Hic in sua illa apud iudices defensione iudicibus edixit, si ea conditione eum morte absoluerent, ut nunquam postea philosophetur, se mori malle quàm philosophari definere. Incantator, fascinator, ueneficus atque sophista. Nam Alcibiades ait se magis Socratis uerbis quàm Marsiae Daemonem uerò illi fuisse familiarem, Olympique excellentium Musicorum melodia mulceri. Sophistam quoque Socratem Aristophanes comicus ap& accusatores sui & amici testantur. pellauit, atque etiam sui accusatores. Quippe cui aequa esset hortandi, & deportandi facultas. Inter sapientiam & inscitiam medius. Cum omnes homines ignorantes sint, inquit Socrares, hoc ego tantùm à caeteris differo, quòd meam ignorantiam non ignoro: cum alij prorsus ignorent. Ita erit inter sapientiam & ignorantiam medius, quia licet res ipsas nesciret, suam tamen ignoranti am cognoscebat. Quas ob res Socratem amori simillium ideoque uerissimum amatorem post amorem ipsum laudandum Alcibiades iudicauit, ut in eius laude intelligamus omnes qui similiter amant, esse laudatos. Quae Socratis laudes sit hic audistis, & in Platonis uerbis Alcibiadis ore patent clarissime: quo etiam pacto amabat Socrates cognoscere potest qui Diotimę doctrinę meminerit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1356.4-7","label":"1356.4 to 1356.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1356.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1356.4"},"next":{"citation":"Opera omnia 1357","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1357"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}