{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 136.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 136.1-4","ref":"136.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/136.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/136.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/136.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Cap. III. C si duo quaedam in infimo naturae gradu locata, materia, scilicet, & quantitas, sunt passiua, & duo alia in supremo sunt actiua, Deus & angelus, anima & qua litas, quae mediam inter passiua & actiua obtinent regionem, quomodo se haA. Abebunt? Sic profecto utraque particeps passionis euadit. Sed qualitas quia patien tib. inhaeret, omnino per operationem & essentiam suscipit passionem. Anima uero, quae distat longius & ui in operandi facultate corporalem aliquam percipit passionem in essen tia tamen passionis est expers. Et sicut corpus ex materia & quantitate passiuum inhaerentem sibi qualitatem reddit subiectam corruptioni, ita Deus & angelus actiui, animam sibi proximam & à corpore segregatam, diuinitate sua efficiunt immortalem. Quarta ratio, quia materiae dominatur. Cap. IIII. Ed & in hoc maximè immortalitas eius apparet, quod oportet primam ipsam rerum materiam quae mouetur & formatur ab anima perpetuam esse. Naturam ars imitatur. Ars opera sua hoc facit ordine, uidelicet in subiecta quadam materia, for Emas alias & alias imprimit, quarum nullam sibi propriam habet materiam. Nullam eim propriam uasis alicuius formam habet lutum, sed uarias uicissim capit à figulo, & actis uasis superest lutum, ex quo alia reparentur. Ergo & ipsa natura rerum artifex subiectam quandam sibi materiam habet omnium expertem formarum, ad omnes suscipiendas pariter praeparatam, quia sicut in gradu rerum summo est actus purus, nullius indigus, formarum omnium effector, ita in infimo esse aliquid debet, quod sit pura potentia, omnium egena, & ipsa per se informis sit formarum omnium susceptiua. Sic uniuersali artifici atque naturae subest uniuersalis materia formarum quarumlibet indifferens susceptaculum. Haec prima uocatur materia, quae elementorum aliorumque corporum formis aequè subijcitur. Et modo hanc à ui naturali accipit, mode illam, neque ullam natura sua habet propriam. Non enim essent infima, si quàm haberet perfectionem, & agendi facultatem sibi ex forma propria naturalem, nec esset ad aliam formam formae suae repugnantem idonea. Nam si frigiditas materię propria naturalisque sit, quonam pacto calorem suscipiet? & si humiditas, quomodo siccitatem? Animaduerte mutuam elementorum commuta tionem, si cupis latentem hanc materiam inuenire.","prev":{"citation":"Opera omnia 133","label":"THEOLOGIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/133"},"next":{"citation":"Opera omnia 136.5-8","label":"136.5 to 136.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/136.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/136.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}