{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 136.6-7","citation":"Ficino, Opera omnia 136.6-7","ref":"136.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/136.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/136.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/136.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Neque mirum uideri debet, animam, licet sit forma corporis, habere tamen uirtutem aliquam corpori non communem, quoniam angeli neque secundum essentiam, neque secundum praeparationem ad essentiam, ex materia eruuntur, animae uerò irrationales per utrunque. Animarum ergo rationalium, quia mediae sunt, media debet esse conditio. Nequeunt autem ex materia per essentiam pullulare, quin secundum praeparationem ex materia pullulent. Quocirca secundum praeparationem scaturient quidem, secundùm uerò essentiam minime. Quod si uirtus essentiam sequitur, nulla uirtus essentiam sequitur, nulla uirtus angeli corpori est communis. Omnis autem bestiarum uirtus est animae simul & corporis, quia simul cum essentia trahitur ex materia, uirtus autem animae rationalis in sola eius essentia est, cum ea descendens ex alto. Et quoniam huiusmodi anima proportionem corporis superat, neque est in corpore, sed corpus in ipsa, corpus omnem ipsius uirtutem non comprehendit, attingit autem uirtutis alicuius nonnihil, propterea quòd anima quae secundum praeparationem pendet quodammodo ex materia, usque adeò afficitur corpori, ut interiores uires suas illi accommodet proportione quadam, perque illud libenter operetur, atque in illo. Neque absurdum putari debet rationalem substantiam coniungi materiae, quia non potest aliter ordo naturae seruari. Est enim spiritus aliquis à materia separatus, rationalis, incorruptibilis, qualis est angelus. Est & spiritus coniunctus, irrationalis, corruptibilis, qualis est anima bestiarum. Distant duo haec nimium. Nempe in genere ipsius spiritus sunt, atque inter se per tres differentias differunt. Quid ergo inter haec medium est?","prev":{"citation":"Opera omnia 136.1-2-5","label":"136.1 to 136.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/136.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/136.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 317-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/317-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}