{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1360","citation":"Ficino, Opera omnia 1360","ref":"1360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1360.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Ex maribus autem illi uiros, seu meliores uelocissimè fascinant: qui sanguinei sunt potissimum, & quadam ex parte cholerici, oculos amplos habent, glaucos atque nitentes: praecipuè uerò si casti uiuant, neque per coitum claro humorum succo exhausto serenos uultus foedauerit. Haec enim ad ipsas sagittas propriè emittendas quae cor uulnerant, ut suprà tetigimus requiruntur. Irretiuntur praetera cito quibus nascentibus Venus fuerit in Leone, uel Luna Venerem uehementer aspexerit, & qui eadem complexione sunt prędici. Phlegmatici in quibus dominatur pituita, nunquam: Melancholici, in quibus atra bilis, uix quidem capiuntur: sed capti, nunquam postea liberantur. Quando sanguineus deuincit sanguineum, leue iugum est, suaue uinculum, similis namque comple xio unum creatamorem. Huius praeterea humoris suauitas spem & fiduciam pręstat amanti. Quan do cholericus cholericum, intollerabilior seruitus. Vicissitudinem quidem nonnullam beneuo lentię in his facit complexionis similitudo: sed igneus ille bilis humor crebra illos iracundia tur, bat. Quando sanguineus cholerium, aut contra, propter suauis simul & acris humoris commix Cum santionem altero quaedam prouenitiracundiae & gratiae, uoluptatis atque doloris. guineus melancholicum ligat, nodus perpetuus non misserrimus. Sanguinis quippe dulcedo me lancholiae amaritudinem temperat. Cum uerò cholericus illaqueat melancholicum, pestis omnium perniciosissima. Acutissimus adolenscentis humor seniores uiscera passim illabitur. Est mol lis flamma medullas. Vritur infelix amator. Cholera ad iracundiam caedesque prouocat. Melan cholia ad moerorem & perpetuam quęrimoniam. lis saepe sdem qui Phyllidi, Didoni, Lucretio, à moris est exitus. Phlegmaticus autem seu melancholicus adolescens propter sanguinis & spirituum crassitudinem capit neminem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1359-3","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1359-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1359-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1360-2","label":"Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1360-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1360-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}