{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1362","citation":"Ficino, Opera omnia 1362","ref":"1362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1362.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Plaro in Phaedro, mentem diuinis deditam, ita anima hominis aurigam uocat: Vnitatem animae, auriga caput: Rationem, opinionemque per naturalia discurrentem, equum bonum: Phantasiam confusam appetitumque sensuum, malum equum: Animae totius naturam, currum, quia motus suus tanquam orbicularis à se incipiens in se denique redit, suum suijpsius naturam animaduertit. Vbi consideratio eius ab anima profecta in eandem reuertitur. Alas uerò tribuit, per quas in sublime feratur: quarum alteram putamus indagationem illam esse, qua mens assiduè ad ueritatem annitur: Alte ram boni desiderium, quo nostra uoluntas semper afficitur. Hae partes animae suum amittunt ordinem, quando perturbante corpore confunduntur. Primus itaque suror bonum equum, id est ra tionem opinionemque à malo equo, id est à fantasia confusa & sensuum appetitu distinguit. Secum dus malum equum bono, bonum aurigae, id est menti subijcit. Tertius aurigam in caput suum, id est in unitatem mentis apicem dirigit. Postremus caput aurigae in caput rerum omnium uertit. Vbi auriga beatus est, & ad praesepe, id est ad diuinam pulchritudinem sistens equos, id est accom modans omnes sibi subiectae animae partes, obijcit illis ambrosiam, & super ipsam nectar potandum, id est uisionem pulchritudinis, & ex uisione laetitiam. Haec quatuor furorum opera sunt De quibus generatim in Phaedro disputat, propriè de poetico furore in lone, de amatorio, in Conuiuio. Omnibus his furoribus occupatum fuisse Orpheum libri eius testimonio esse possunt. Amagorio maximè Sappho, Anacreontem & Socratem fuisse correptos accepimus,","prev":{"citation":"Opera omnia 1361-3","label":"Cap. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1361-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1361-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1362.1-3","label":"1362.1 to 1362.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1362.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1362.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}