{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1362.4-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1362.4-6","ref":"1362.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1362.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1362.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1362.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"uim inferet, & manu iniecta seniores à iuuentute depellet? At solus Hercules cum monstris dicitur decertasse, caeteris periculosissima est huiusmodi uiolentia. Forsan scelestos homines monebit, corripiet, obiurgabit: Caeterum perturbatus animus monentis uerba contemnit, & quod deterius est, sęuit in monitorem. Qua de causa ab alio pugno, ab alio calce dum id tentaret, percussus est Socrates. Vnica restat iuuentuti uia salu tis. Socratis consuetudo. Huic ergo Graecorum ille sapientissimus charitate deuinctus sese miscet ubique & magna incedit adolescentum comitante carerua. Ita uerus amator, utpote pastor, agnorum gregem à falsorum amantium, ceu luporum uoragine, ac peste testatur. Quoniam uerò pares cum paribus facillimè congregantur, parem se facit iunioribus puritate uitae, uerborum simplicitate, ludis, iocis ac facetijs. Seque ex sene puerum facit, in primis ut pueros quandoque reddat domestica & iu cunda familiaritate seniles. Ad uoluptatem prona iuuentus sola uoluptate tenetur, rigidos effugit praeceptores, hinc nostrae adolescentiae, tutor ad patriae suae salutem rerum suarum administratione neglecta iuniorum suscipit curam, eosque primum iucundę consuerudinis captat suauitate. Ita illaqueatos, monet deinde seuerius. Postremò censura rigidiori castigat. Hoc pacto Phaedonem adolescentulum lupanari publieo prostitutum ab ea calamitate redemit, fecitque philosophum. Platonem poesi deditum coegit tragoedias igni tradere, & studia pręciosiora capessere. Xenophontem à uul gari luxu ad sapientum traduxit sobrietatem. Aeschinem & Aristippum ex pauperibus diuites, Phędrum ex oratore philosophum, Alcibiadem ex ignorante doctissimum reddidit. Charmidem grauidem fecit & uerecundum. Theagem iustum, fortemque in republica ciuem. Euthydemum ac Menonem à Sophistarum captiunculis ad ueram transtulit sapientiam. Quo factum est, ut non tam iucunda quàm utilis fuerit Socratis consuetudo, ac multò ardentius ab adolescentibus, ut Alcibiades ait dilectus fuerit Socrates quàm dilexerit Quomodo agendae sunt gratiae spiritui sancto qui nos ad hanc disputationem illuminauit atque accendit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1362.1-3","label":"1362.1 to 1362.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1362.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1362.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1363.1-5","label":"1363.1 to 1363.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1363.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1363.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}