{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1364.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1364.1-4","ref":"1364.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1364.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1364.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1364.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Jhumanum: iuinum in quatuor scilicet, in uaticinium, mysterium, poesim atque amorem. Prouidentiam religionemque confirmat. Sapientiam diuino furore infusam, humanae sapientiae longis simè anteponit: Antequam peragat animarum tractatum, particularium animas in medium communes addu cit. scilicet mundi animam, quam nominat louem. Atque sub ea duodecim animas sphaerarum, duodecim mundanarum, quibus subdit totidem ordines daemonum, totidemque particularium animarum. Singulis uerò currus accomodat. Id est coelestia corpora atque sempiterna. De rationalibus anima bus disputat, diuinis atque humanis, de circuitu utrarumque. Et qua ratione hominum animae tàm in coelo animarum coelestium contemplationem comitentur, quàm super coelum angelicum sequantur. Intuitum: Quid uerò in anima currus, uehiculum, alę, auriga equi, fatum. casusque in corpus, quid iterum lupiter in coelo magnus, caeterique dij sequentes, in theologia, exponimus Satis uerò tibi fuerit in praesentia intelligere geminas alas esse geminum instinctum, menti ingenitum ad superra animum eleuantem. In intellectu quidem instinctum ad diuinum uerum. In uoluntate uerò, Instinctum ad diuinum bonum, pro uiribus conuertentem. Quando uerò hi quidem remitruntur. inclinatio autem uegetalis naturae intenditur ad corporea gubernanda, animas fractis, iam alis in elementa descendere, Pythagorici putant. Post haec eadentem de coelo, animam in nouem distribuit gradus, in his omnibus & poerica licentia utitur, & Pythagorica potius, quàm propria narrat. Inter haec animaduerte similem animarum describi casum à Pythagoricis atque daemonumà prophetis. Numerum quoque nouenarium tam choris angelicis, quàm lapsis inde daemonibus conueniMitto nunc quòd similem quendam casum Pherecides Syrus narrat daemonibus accidisse; re. Additque Ophinoeum, id est, serpentem daemonicum fuisse caput exercitus rebellantis àmente diuina. Huic est simile, quod in mysterijs diuinis continetur, louem scilicet, inferiores daemones ad in feros deturbasse. Sed ad dialogum redeamus. Denique uirum purgata mente Deo debitum, omnibus inde bonis impleri, solumque sapientem esse, quamuis quasi extra se positus uulgò deridea. tur, uelut insanus. Posthaec descendit, ad diuinum legitimi amoris surorem, quem accendi putat in animo, quando pulchram aspiciens corporis formam, diuinae pulchritudinis, quam quondam contemplatus fuerat, ficilè recordatur, illiusque recuperandae desiderio inflammatur & fuerit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1364","label":"Cap. XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1364"},"next":{"citation":"Opera omnia 1364.5-7","label":"1364.5 to 1364.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1364.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1364.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}