{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1367.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1367.5-8","ref":"1367.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1367.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1367.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1367.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Hociraque principium motus, dum non mouetur ab alio, merito, neque generatur, neque interit: Generatio enim & interitus motu quodam accidunt. Non negauit Socrates, hoc ab alio existere, uel intelligere. Existit enim ex ipso bono. Intelligit quoque multiformiter ex intellectu primo, sed negauit fieri, nasci. Interire, hęc enim ad motum pertinent. Principium uerò motus, cùm non moueatur ab alio, meritò neque fit, neque generatur, neque interit: Ex se ipso uerò generari, ne fingi quidem potest, alioquin esset, priusquam esset. Quod si interire fingatur, mox desinet omnis morus, desinet & omne mobile. Vtrumque dependet ex principio motus. Id quidem futurum summarim certum est, si forsan interierit anima mundi. Item si omnis communiter anima, certum etiam singulatim. Si haec anima seorsum perierit aut illa. Nempe si desinat anima nostra simul tota, hominum generatio, speciesque peribit. Sin anima huius globi coelestis, uel illius tollatur è medio, tota simul generatio sibi subiecta per prouinciam suam auferetur. Denique si unam quandam rationalium animarum disperdi cogites, simili ratione perire cęteras cogitabis. Omnes enim ab eodem aeterno patre, similibus proportionibus sunt absque medio procreatae. Si igitur ad animae cuiusuis interitum, quodammodo uidetur consequenter machina ruitura. Corporalis, inquam, machina, rerum namque stabilium ordo non ab anima mobili, sed ab altiore quodam principio profi ciscitur. Denique quantum ad rationem principij pertinet, aliud quidem est propria quaedam principia ad suos ordines comparare, aliud autem principia cuncta ad ipsum principiorum principium quoquomodo referre. Vt enim diximus in Parmenide, hoc illa longiore admodum supereminet interuallo. quàm illa sibi subditos ordines. Nam & principia illa, & ordines finitam conditio nem habent, & utraque sunt ab uno inuicem cuncta conciliante. Principium uerò principiorum infinitum est, ut nulli subest unà cum illis, per cuius legem possit ullo pacto cum principijs coniun gari. Quamobrem & si possumus inter ipsos rerum ordines propriaque ordinum principia quali simile aliquid inuenire, eiusdemque saltem nominis, si non rationis eiusdem compos, tamen nihil uel in ordinibus, uel in principijs ordinum, simile ad ipsum principiorum principium cogitari po test.","prev":{"citation":"Opera omnia 1367.1-4","label":"1367.1 to 1367.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1367.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1367.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1367.9","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1367.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1367.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}