{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1369.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1369.4-7","ref":"1369.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1369.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1369.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1369.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Nec tamen ita contingit circa coeleste corpus, & animam: Hoc enim sic ad eam mira quadam praeparatione quasi se confert, sicut hęc ad ipsum. Quod sępe Plotinus inquit, corpus quidem elementale non tantam & habet potentiam, ut uitam accipiat, quantam anima ut praestet uitam. Ideo non semper uiuit, neque totum penitus, neque perfectè. Coeleste uerò corpus haber equalem quamobrem totum ęque rotam rapit uitam, semperque conseruat. Profectò coelum est adeò propinquum animae atque uicissim, ut quod est mo tus uitalis in anima in coelo euadat demensio atque circuitus, quod rursus in anima intellectus est, idem in coelo lumen. Coelum itaque si nullam habet materiam, ut multi putant, sola dimensione subducta, fit anima. Atque haec in solam porrecta dimensionem, quàm facilè fingitur subitura, quia semper est in motu fit è uestigio coelum. Quanta igitur potentia est in anima ad formandum coelum, tanta est in coelo facilitas ut formetur. Omne itaque coeleste uehiculum sub anima sua, mira uitam facilitate suscipit, retinetque semper atque est, quasi uita quaedam ex anima porrecta foras. Itaque quod apud mathematicos est unitas, punctum, linea, planum solidum, id in uniuerso ipsum unum, mens anima, coelum. regioque sub coelo. Sicut enim punctum simplici positione quasi ex unitate resultat, sic intellectus positione quadam essentiae prouenire uidetur ex uno. Item sicut ex puncto per motum producto fit linea, sic menti quasi addito motu fit anima. Rursus quemadmodum linea inflineam uelut extensa facit planum; sic anima quasi tumens euadit coelum. Denique sicut planum commotum per profunda fit solidum, Ita coelum quasi descensu quodam subiens, uel mate riam, uel conditionem materiae similem elementale corpus uidetur euadere Quomodo diuinum omne sit bonum, & sapiens, atque pulchrum. Item de pulchritudine & amore","prev":{"citation":"Opera omnia 1369.1-3","label":"1369.1 to 1369.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1369.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1369.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1369","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1369"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}