{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1370.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1370.5-7","ref":"1370.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1370.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1370.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1370.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Hunc louem sequuntur proximè duces mundani duodecim animae, scilicet sphaerarum, si modo sint sphaerae duodecim: sicut enim Aristoteles tot esse mundi rectores uoluit, quot & motus, numerum uerò motuum sphaerarumque certum sapientiori concessit, sic & Plato semel amisso duodenario sphaerarum numero, duodecim mox rectores adhibet sphaerarum anima numerum, uidelicet alium, quemlibet sapientioribus facilè concessurus, his utique succedunt stellarum animae distinctaque per duodecim sphaeras iuuisibilia numina. Quae quidem nomina duces particulares cognominantur. Dijque & daemones atque Heroes. Hactenus deos per substantiarum differentias more Platonico disposuimus, secundus au tem distribuendi modus est potissimum per ideas. Vt quot speciales ideae mundo intelligibili con tinentur, dij illic totidem numerentur. Quo quidem usu fas erat quondam etiam per animalia, & arbores inferioraque iurare, modo nominibus, his horum ideae cogitarentur. Itaque multò magis deos nominare decet ideas sphaerarum omnium & stellarum. Tertius autem multiplicandi modus est, per generaliores, amplioresque proprietates incedere quàm species. Quo quidem pacto Deos per mundum intelligibilem primo distinguimus. Prima enim per formalia distinctio est in eo. Vnitas igitur, illa caputque diuinae mentis cognomento primi Dei, quandoque forsan poterit appellari, siue bo num, siue daemogorgon, siue aliter, praecipuè quidem ipsum simpliciter primum, consequenter, autem quod in secundo, uel tertio, primum nominare placuerit. Sequitur intellectus in ipso intelligibili mundo. In hoc autem intellectu proprietates duae considerantur. Prima quidem contemplatrix, & segregata, quasi Solis contenta ueris, hanc ut suscipit ipsum bonum Platonici uocant coelium Plaro enim in Cratylo οὑρανὸν, id est, coelum interpretatur aspectum ad superiora. Eam deinde intelligentiam quatenus ad essentiam propriam se conuertit, proculdubio nominare. Saturnum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1370.1-4","label":"1370.1 to 1370.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1370.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1370.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1371.1-4","label":"1371.1 to 1371.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1371.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1371.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}