{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1373.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1373.1-4","ref":"1373.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1373.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1373.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1373.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Animae quoque aliae, aliàs forte mentens, uidelicet sibi praefectas prae caeteris speculantur, & colunt & pro uiribus imitantur: Forsan uero & duo decim illae mentes ita primum intelligibile speculantur exemplar, ut quaelibet earum illic potissimum exemplaria contempletur, praecipuè pertinentia, tum ad se, tum etiam ad animam sphaeramqu sibi maxime subditam: tum denique ad omnia, quae in hac ipsa sphaera consistunt, uel ab ipsa passim proficiscuntur. Reliqua de numeris, nominibusque deorum in Theologiae quarto tractamus. Quidam existimauerunt duodenarium in Phaedro cum suo loue duce celebrarum esse supra mundanum. Ego uerò cum Plotino probaliter arbitror esse mundanum: Nam Socrares mundanos in Phaedro deos praecipuè tractat: Appellat enim animalia diuina ex anima & coelesti corpore constitura. Tribuit eis aurigas & equos, atque currus, discursiones intimas. Agitationes sphaerarum, Ascensiones ad altiora, societatem Vestae, quę proculdubio est anima terrę, comitatum dęmonum, & animarum etiam humanarum: Ipsum quoque louem uocabulo motionis effingit, ducentem scilicet, & incedentem, agentemque haec in coelo, quasi corpore suo, quasi sit mundi anima Deusque mun danus. Neque uerò purandum est coelum illud, cuius contemplatione lupiter magnus ducesque mundi reliqui beati sunt, cultores suos beatos efficiunt, esse hoc nobis sensibile coelum, quando neque nos sola huius inspectione foelices efficeremur. Dij profectò mundani animaeque diuinę hoc coelo praestantiores sunt, neque conuertuntur ad hoc praecipuè contemplandum, quasi ex in perfectiore spectaculo, perfectiores sit quandoque futuri. Cognoscunt uerò coelestia haec oculis manifesta in causis rationibusque suis, non quidem ad haec, sed ad se ipsos, uel ad superius mente conuersi. Neque unquam sub huius coeli circunferentia sunt mundi rectores. Neque consideratione sub coelestium puras animas beatas efficiunt, quippe cum Socrates animas ad ista distractas ap pellet alis mancas atque claudas. Ridiculum dictu foret, diuinas animas, quae apud Platonem eminentiores coelo sunt, & coelestia sua mouent, motu uidelicet intimo in dorso coeli positas circumferri, ideasque intelligibiles ita suspicere, quae per intellectum potius rationesque, & deos intelles ctuales intelliguntur. Ridiculum quoque diuinarum intelligentiarum gradus ita tripliciter distribuere, ut per ascensum, uel intuitum circa molis concauum. uel profundum, uel connexum distribuantur: Plato denique in Crarylo docet quid reuera sit istud coelum, cum ὀρανὸν, id est coelum, interpretatur, uisionem superna spectantem. Vranos igitur est intellectuale deorum genus, intelligibilia sursum spectans.","prev":{"citation":"Opera omnia 1372.5-8","label":"1372.5 to 1372.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1372.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1372.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1373.5-6","label":"1373.5 to 1373.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1373.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1373.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}