{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1375-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1375-2","ref":"1375-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1375-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1375-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1375-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Cap. XIIII. Ertia uerdd Musis, &c.] Non immeritò, in furore quolibet describendo, surorem quemlibet quodam pacto commemorauit. Sunt enim inuicem coniugati. Nam in mundo intelligibili illumi natoria Phoebi uirtus coniugatam habet prouocantem, & quasi calefactoriam. Bacchi uirtu tem. In uirtute quidem illuminatrice uiget uirtus ad praesagium, & poesim, in prouocatrice uerò ad amorem atque uota. Simile quoddam in coelo coniugium est in Solem, penesque Solem, Lumen enim colorque Apollinem referunt, atque Bacchum Solaris praeterea uirtus per Mercurium quidem ad Musas, per Ve nerem uerò prouocat ad amorem. Sed quomodo uaticinium sacerdotiumque significet, nunc Astrologia con cedatur. In nobis denique intelligentia uoluntasque sunt Germanae. Ad illam quidem uaticinium cum poesi, ad hanc autem mysteriale uotum pertinet cum amore. Quamobrem ex uaticinio saepe ad uota confugimus, ex uotis saepe consequimur uaticinium, & utrobique diuinos cum musa canimus Hymnos, utrobique ad diuinorum incitamur amorem, atque uicissim diuina semper ardenter amando, multa uaticinamur, my steria efficaciter operamur, hymnos canimus admirandos. Eiusmodi poesim diuinitus nobis infusam. Plato etiam Philosophiae pręponit, humanam uerò procul ex urbe propulsat. Futura dispura tio non solum de anima, sed etiam de diuinis fermè omnibus, quamuis contentionis fortè incredibilis uideatur, diuinis tamen, id est, sapientibus, est credibilis. Disputatur de anima diuina, & huma na potissimum. Animae diuinę sunt, uel ipsi dij mundani, scilicet sphaerarum stellarumque animae. Vel animae quae semper sequuntur hos deos scilicet sublimes, animi in sphaeris mundi rectores, angeli, daemones, heroes, haec equidem animalia summatim daemonica libenter appello. Post hęc sunt animae nostrae quae aliquando sequuntur deos, alíquando non sequuntur, & si qui inferiores dęmones sunt eiusmodi. Patet uerò maximè natura animarum diuinarum per opera, nostrarum uerò per affectus, tum ad temporalia. tum etiam ad aeternaSyllogismi duo de immortalitate animae.","prev":{"citation":"Opera omnia 1375","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1375"},"next":{"citation":"Opera omnia 1375-3","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1375-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1375-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}