{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1378","citation":"Ficino, Opera omnia 1378","ref":"1378","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1378","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1378.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Quoniam uerò & ipsa est ultimum diuinorum, & haec in terris nostri corporis gubernatio difficillima, ideoque utrumque si mul prorsus implere non potest: probabi liter per uices implet, tum quidem coelestem uitam agens, tum uerò terrenam. Sed cum in hunc diuinitus compellit non debeat, naturali quadam potius conditione descendit, siquidem intelligen tiae suae circuitus mensuras habet suas, certis temporumcurriculis duraturas: Mensuras quoque suas actio uegetalis. Remittitur igitur paulatim actus intelligentiae suae quodam tempore, similiter & affectus: intentionis autem remissio futurę mox intermissionis est origo: Intermissio uerò futurae tandem dimissionis est causa. Interea quatenus actus & affectus ille remittitur, eatenus actus, affe ctusque potentiae genitalis consimilisque imaginationis, nec non cogitationis intenditur. Id totum erit amittere pennas, & labi deorsum ad corpus iam inferius uegetandum, ac terrenam prouinciam gubernandum. Tres igitur illos scilicet remissionis intermissionis, dimissionis, effectus, Socrates ordine tetigita ubi auriga non prius perturbatur ab equis, quàm contemplationem iam remittat. neque cogitur ab eisdem nisi iam intermittat, neque superatur, nisi dimittat. Vbi uerò mutua anima tum certamina, poetica licentia, finguntur in coelo, significatur super coelestium contemplatione di missa, in ipsa etiam consideratione. Coelestium uim non solum concupiscibilem circa subcoelestia, sed irascibilem etiam pugnacemque superbiam excitari, atque ita denique perturbatis pro scientia diuinorum opinionem denique reportare. At quoniam animus latentem quandam beatitudinis, illius memoriam retinet, quando illius quodammodo reminiscitur, optat summopere illam recupe rare, quàm denique ex ipso ueritatis prato, id est, intelligibili, mundo idearum plenitudine receptu rus, meritò ad ipsam rerum omnium scientiam semper afficitur, & si quando fuerit expeditus studiose ostendit. Status in patria, discessus, reditus uitae nouem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1377-2","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1377-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1377-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1378.1-4","label":"1378.1 to 1378.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1378.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1378.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}