{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1378.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1378.1-4","ref":"1378.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1378.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1378.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1378.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Cap. XXIIII. egulaque adrastiae, &cu Quaeritur utrum prius sit remissione intelligentiae, an naturae deterioris intentio? Plato alicubi quidem prius illud, alicubi uerò prius hoc iudicare uidetur, similiterque Platonici. Omnibus igitur pensitatis, probabile fortè fuerit simul utrunque con currere, neque enim fas est uirtutem superiorem sua quàm diu in patria, uiget, à deteriore potentia inde distrahi, neque credibile praestantiorem illam facilè è tanto bono diuerti, nisi & uis eius, siue actus naturaliter remittatur, & uis interim potentiae declinantis ad oppositum intendatur. Itaque pariter utrumque concurrit, harmonia scilicet uniuersi similiter concinente, quae quidem uniuersa regitur ab Adrastia, id est, ineuitabili quadam prouidentiae diuinae lege, quae non mundanis solum, sed etiam supermundanis leges sancit, ordinesque distribuit. Sub hac igitur lege noster animus dum in illo contemplationis supernae gradu suum commitatus Deum, ideam aliquam, quę sit circuitus alicuius caput, attendissimè contemplatur. Integrum illum circuitum, per consequentes ideas inde continuatum ab impedimento procul peragit. Hoc quoque peracto, si caput alterius exordi tur studio pari, pariter quoque prosequitur. Si quando uerò circa periodi alicuius caput paulò negligentius agat. scilicet propter impotentiam suam, quia iam uis superior aliquantulum remit tatur, simusque intendatur inferior ex illo statu delabitur, ad gradum aliquanto deteriorem, fortè ab intelligibili ad intellectualem, ab hoc deinceps ad rationasem, ab hoc subinde imaginalem, atque sensualem, à sphaera quodam superiore ad inferiorem, ac tandem ad elementa:Id postremo contin git, quando alas, id est uires ad diuina tollentes iam coegerit in angustum, unde obliuiscitur diuinorum, praesertim si cum quodam in dęmones inciderit ad sensibilia diuertentes. Neque tamen po test anima nuper coelitus descendens in brutum praecipitari, siquidem aliqua brutorum commertia tanquam ad purgatorium animę transmittuntur, postquam à coelesti proprietate longius iam digressę, humanos etiam mores exuerunt & induere ferinos. Quam diu uerò animae in patria solo intellectu utentes, unà cum mundanis supermundanisque dijs mundum intelligibilem sedulo con templatur, illic cunctae pariter omnia uident, & si aliteri & aliter omnia. Posiquam uerò intellectu si mul, & ratione unà cum dijs undanis circa coelestia corpora eorumque animns considerandas uticoeperunt, iam non omnes omnia contuentur, sed hae quidem plura, illae uerò pauciora.","prev":{"citation":"Opera omnia 1378","label":"Cap. XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1378"},"next":{"citation":"Opera omnia 1378.5-6","label":"1378.5 to 1378.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1378.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1378.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}