{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 138.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 138.1-4","ref":"138.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Vatuor naturalium rerum causae à Physicis numerantur, efficiens, finis, matearia, forma. Efficiens hominis causa est natura uniuersalis & homo: Finis huma na felicitas: Materia, corpus: Forma est anima. Quotiens aliquid per se esse dicitur, esse intelligitur sine causa. Quotiens esse per aliud, esse per causam. Solus Deus ita per se existit, ut pernullam sit causam, quocirca omnino per se est, quia quatuor excludit à se genera causarum. Corpus naturale omnino per aliud est, qa quatuor simul includit. Intrà Deum nihil esse potest quod efficiente careat atque fine Quip pe Deus unus effector est omnium, atque finis, quare nihil praeter Deum inuenietur, quod ita per se esse sit dicandum ut efficientem causam finemque non habeat. Non tamen omnia sub Deo ita esse decet per aliud, ut sint omnino per aliud. Nempe duo haec, omnino per se, & omnino per aliud, interuallo à se inuicem distantlongissimo, quare inter hęc aliquo utrisque similiore opus est medio. Cum enim omne agens ex sua agat natura, necesse est opus proximè ab ipso factum, quia statim ex agentis natura depromitur, illi quàm simillimum apparere. Ergo quod proximè, & principali(ut ita loquar, proposito fit à Deo, Deo dissimilimum non debet euadere. Sunt ergo inter Deum & corpus aliqua, quae non omnino per aliud esse dicantur. Talis apparet qualitas, quae non per quatuor, ut corpus causas sit, sed ex tribus solummodo pendet causis. Corpus materiam habet & formam, ut sui causas, efficientem etiam atque finem, qualitas formam non habet, ut forma lem causam. Ipsa enim forma quaedam est. Forma uero nulla, quantum est forma, formatur, efficitur tamen ab aliquo qualitas & ad finem quendam ab agente dirigitur, atque etiam à materia pendet. Vt causa siquidem ex praegnante materiae aquo talis foetus in lucem educitur, & cum ipsa extenditur atque diuiditur, quapropter qualitas gradu uno superat corpus, quod aliquo modo per se dicitur, cum non formetur ab alio. At cui non etiam essentia tertia, quae qualitate sublimior est uno saltem gradu superet qualitatem, sicut qualitas uno superat certè. Sed quomodo?","prev":{"citation":"Opera omnia 133.9","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/133.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/133.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 138.5-8","label":"138.5 to 138.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/138.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}