{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 138.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 138.1-2-4","ref":"138.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Non, quia gubernator nauem non implet, non adest toti, non per se mouet solùm, sed per gubernaculum. At nunc in gubernaculo hoc inueni animam, quoniam cùm per ipsum nauta regat nauem, ars gubernatoria non modò in nauta est, sed & transit in gubernaculum. Tota in eo fit toto, regitque ipsum, haec ipsa est anima gubernaculi. Sed haec nihil naturae suae tribuit substantiae gubernaculi, sed agitat solum ipsa quidem extrinsecus agitata: anima uerò aliquid tribuit corpori, & suapte natura mouet. Tolle quaeso oculos in coelum Philosophe, Coelestem quaeris animam in terra, uel mari. Suspice Solis lumen. Vnum hoc & indiuiduum est, ut ita dixerim, in qualibet aëris parte totum. Aërem illuminat, calefacitque, ipsum uerò nihil sumit ab aëre, neque uim alicubi patitur, neque ullis sordibus maculatur. Fluitat aër uentis, manet lumen, ut uult Plotinus. A Sole est, momento transit in aërem. A Sole iterum non separatur, reflectitur & in Solem. Sine ipso aer mortuus est, quum sit frigidus & obscurus, forma qualibet destitutus. Duas habet lumen qualitates, fulgorem atque calorem. Fulgorem quidem exercet in aere, non tamen tribuit aeri, calorem tribuit. Vnde occidente Sole non extinguitur, ut Plotinus putat, sed unà cum Sole subitò totum recedit lumen, caloris ad multam noctem reliquae relinquuntur, quasi aer factus fuerit caloris particeps, non ful goris. Sed praestet, si placet, fulgorem non largiatur. Esse quidem lucis illius quid est aliud, quàm lucere? Sine illa non lucet aer, sine aere illa lucet. Siquidem uera est Plotini sententia, lumen non à perspicuo ullo pacto, sed à solo Sole continuè dependere, ipsumque semper, utpotè quòd sit actus quidam ipsius perpetuus, comitari. Sed pergamus ad reli qua. Accedit lux aeri, lucet ibi lux, sicut & antè in seipsa, lucet aer, qui non antè, per se lux illa lucet, per lucem aer. Nunquid aliud est lucere lucis, & luce aeris? Nequaquam, alioquin remaneret fulgidus aer, abeunte luce. Vnum igitur est lucere, quo lucet utrunque, sed luci per essentiam conuenit, per participationem conuenit aeri.","prev":{"citation":"Opera omnia 317-3","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/317-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 138.5-2-8","label":"138.5 to 138.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/138.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}