{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 138.5-2-8","citation":"Ficino, Opera omnia 138.5-2-8","ref":"138.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/138.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Vnum igitur esse quodammodo utrisque competit, nec est lumen in aere, quamuis ita uulgò dicatur, sed est aer in lumine, si modò quod angustius est, passionique obnoxium, ampliori & impatibili continetur. Similiter hominis anima à Deo dimittitur in materiam, transit in eam subitò, neque discedit à Deo, sed utrumque simul agit, regit corpus, atque etiam uerita tem ipsam rerum omnium (quae est ipse Deus) miro quodam (ut disputat Plotinus) mo dò attingit per intellectum. Rursus sicut lumen in Solem reflectitur, sic ipsa in Deum per uoluntatem, prout semper bonitatem rerum omnium appetit, quae ipse est Deus. Implet corpus sine offensione, ut aerem lumen, totáque similitertoti adest, patiente corpore non patitur, sed sentit, & iudicat passiones. Non fluit corpore labente; sed constat. Duas habet uires praecipuas, iudiciariam & uitalem. Iudicium non tradit corpori, sed ipsa peragit. Vitam corpori mutuat, uel largitur, quatenus uim quandam suae uitae imaginariam ipsi communicat. Vnde indicat anima sola non corpus. Viuit autem corpus & anima. Quapropter anima decedente sensus abit protinus, uestigia uerò uitae manere uidentur ad corpus, calor scilicet atque motus. Animae esse, uiuere est, quandoquidem animae essentia est uita, per quam formaliter uiuit corpus. Esse quoque animantis nihil aliud est, quàm uiuere, Non tamen aliud est uiuere ipsum animae corpori compulatae, aliud ipsius compositi uiuere, imò sicut per unam eandemque uitam, id est, animae essentiam uiuit utrunque, sed anima per suam, corpus per alienam, ita ut plerique iudicant, per unum duntaxat uiuere, utraque sunt, dicunturque uiuentia, per suum anima, corpus per alienum. Atque, ut suprà tetigimus, anima non est in corpore, quamuis ita appareat illis, qui corpus uidentes quidem, animam uerò non uidentes, latere animam in cor pore tanquam uasculo arbitrantur. Qui uerò inspiciunt animam ingredientem corpus intrinsecus, extrinsecus supergredientem, complectentemque, & sustinentem, atque mouen tem puluerem hunc exiguum, undique proculdubiò corpus esse in anima confitentur. Quis dubitet eam esse corpore ampliorem, cum parte sui aequetur illi quodammodo, scilicet uitali potentia parte excedat, scilicet iudiciaria facultate?","prev":{"citation":"Opera omnia 138.1-2-4","label":"138.1 to 138.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 138.9","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/138.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}