{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1381.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1381.1-4","ref":"1381.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"qui & in coelo plurima audiuit, & in terris est Philosophicè educatus, hic solus ex corporis pulchritudine peruenit ad diuinam, sed gradatim pulchritudinis influxum per oculos accipit, non humanae solius, sed diuinae. Haec enim resplendet in ista. Influxus dicitur, quia non solum mouet uisum, sed naruram penitus afficit, calore scilicet atque motu, excitat ad sublimia, & reformat. Caetera satis uel hic, uel in libro de amore patent, ingenioso praesertim & amatori. Denique concludit amorem alatum esse, quoniam amor, uel solus, uel maximè omnium nos eleuat ad sublimia, quae quidem eleuatio animis inde perfectis necessaria est ad salutem. Quapropter amorem necessitatem ala tam uocat, uel natura uolatilem. Fortè etiam saepe necessariò nobis illabitur. Ordines animarum daemonumque secundum stellas, Venus Planeta siue luno quomodo soror Iouis atque coniunx, quales animae huius pedissequae, Deus uel daemon cuiusque agnitio uultusque proprij daemonis atque Dei. Cap. XXX. Voreunque igitur, &c. ] Quot in sphaeris stellę, tot ordines sunt particularium animarum siue daemonicarum, siue etiam humanarum. Planetae autem hic inter stellas connumerantur. Et quia unus est Planeta in unasphaera dux manifestus, appellati sunt mundi rectores. Ideo animae Planetis attributae magis ad principatum aptae uidentur, quàm quae fixis, sed alię aliter alijsque in rebus, circa eandem stellam multae sunt animae, uariae uidelicet uarijs eiusdem stellae ui ribus, & effectibus distributae. Venus Planeta est soror louis, quia & ipse sicut illae fornina coeli est, sed quoniam est inferior eiusque simul ualde capax, dicitur quoque coniunx. Haec ergo luno est ita fer mè Iupiter alter, quamuis minor, sicut Luna Sol alter Dicitur autem Iuno non tam propter natu ram propriam, quam propter louiale munus abundè susceptum. Per naturam quidem propriam Venus dicitur, & amorem genituramque significat, propter louiale munus luno dicitur, & regna significat, neque tamen cum Philosophia, sicut supiter, sed cum clementia. Animae huius Planetae comites, si primam uirtutem sequuntur, Iunonem sequi dicuntur, suntque Iunoniae, quae secundum, potius sequi Veneream, atque Venereae.","prev":{"citation":"Opera omnia 1381","label":"Cap. XXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1381"},"next":{"citation":"Opera omnia 1381.5-7","label":"1381.5 to 1381.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}