{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1382","citation":"Ficino, Opera omnia 1382","ref":"1382","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1382","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1382.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Id autem inuestigatur externis, quasi fortunis, quae nobis extra contingunt: Inuenitur uerò melius intra nos ex affectibus cogitationibusque nostris: Vtrum enim haec louialia sint, scilicet Philosophica, ciuilia iusta, an Martialia scilicen uehementia, an Apollinea, scilicet ad praesagium & poesim, & Musicam, Medicinamque pertinentia, an Iunonia, scilicet regia clementia quidem, sed non admodum Philosophica, Amor ingens talia summopere declarare solet, qualia enim prae caeteris amas, & qualibus natura, potissimum delecta ris, talis fermè est genius Deusque tuus: nihil autem ardentius amas, quàm in homine pulchritudinem corporis scilicet atque animi, ex hac ergo maximè Deum tuum perpendere potes. Si enim prae cę teris louialis formas, animas, amas. Iouiali genio & commendatum existimato, & si sperare potes hoc ipso, quod Ionia haec ardenterames, te insuper multo magis hinc effici louium, sunt enim haec tibi studia perquirenda. Scis autem quae ad louem studia pertinent, ralia deinde summopere cole simi liter, quod amatum instrue: Ambo sic ad louem conuersi louiales potissimum euadetis, communicantes inuicem quicquid per conuersionem illam haurire licuerit. Hic est finis amoris, proprium Deum simul cognitum colere, cumque illo communiter compulari. Auriga & equi, quomodo quis capiatur amore, quomodo afficiatur","prev":{"citation":"Opera omnia 1381.5-7","label":"1381.5 to 1381.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1381.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1382-2","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1382-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1382-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}