{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1382-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1382-3","ref":"1382-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1382-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1382-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1382-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Cap. XXXII. Quomodo amatus redamet amantem. Tpote igitur omni cultu, &c.J Amatus autem animaduertens se à tanto uiro coli, uicissim co lit, & amat, & ueneratur. Eius consuetudine tandem adducitur, ut fermè, tàm uehementer amet, quàm ardenter amatur. Hac igitur ratione diuinae pulchritudinis occultus influxus, qui per sensibilem pulchritudinem in Philosophicum influxerat amatorem, uicissim refluit in amatum, diuinamque conficit amicitiam. Quomodo amando, & redamando, fiat reditus ad sublimia, uel Cap. XXXIII. contra. Vare si secundum, &c Si amator & amatus moraliter & philosophicè fuerint educati, atque ita semper in amore amicitiaque perseuerauerint. alas denique recuperant ad astrum suum reuelaturas, postquam scilicet tria certamina expediuerint cum uictoria, quorum unum scilicet ultimum & maximum animę bonum: Nominantur certamina uerè Olympica, non quia ab Olympo monte, sed ab Olympo coelo. Tribus uerò certaminibus uincit, qui perphilosophatur fuerit, quemadmodum in superioribus est expositum, uel qui primo quidem inferiores anim res omnino intelligentiae subdidit, secundo sapientiam cum furore diuino fuerit consequutus. Tertio resumptis alis ad coelestia reuolauerit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1382-2","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1382-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1382-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1385","label":"Cap. XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1385"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}