{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1384-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1384-4","ref":"1384-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Cap. XXXIX. Officium scriptoris, Dionysius, Musae, Pan, Nymphae. COerat. Age itaque procemium, &c.qua Reprehendit Lysiam, cum genus amoris, non in suas partes diQuiserit, quarum altera quidem uituperabilis sit, altera uerò laudabilis, sed amorem simpliciter ipsum absque instinctione uituperauerit. Praeceperat amorem primo definiendum: Ait uerò nunc, non recordari, an definierit, & meritò, nam diuino surore concitus definiuit, nunc uerò tanquam alter quidam non recordatur. Quod autem rectè definierit, atque in hoc Lysiam superauerit, attribuit mi rifico lacalium numinum beneficio, ubi pana Mercurialem commemorat. Nymphis ingeniosis Mer curialibusque praefectum. Dionysius, Musae. Pan, Nymphe. Socratem afflauerunt: Dionysius praesti tit mentis excussum, Musae Poësim, Pan facundiam, Nymphae uarietatem. XL. Cap. Recta orationis oratio. Ausanias, aliter Phedrus mearum quidem rerum status, &c.] Praecipuum in oratione est ordo, ut à prioribus ordiatur. Caput habet à sequentibus differens quidem, sed natura conueniens, habeat & media membra capiti, & pedibus, & inuicem necessario quodam ordine compulata, tanquam animal bene compositum. Nec non habet oratio Lysiae XLI. Cap. Recta scribendi ratio, cupido. COc Hanc ergo ne nobis, &c.] Dimissa nunc oratione Lysiae. duas de amore orationes suas iterum Sadducit in medium, unam quidem uituperantem, alteram uerò laudantem: Earumque exemplis","prev":{"citation":"Opera omnia 1384-3","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1384-5","label":"Cap. XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1384-5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}