{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1386","citation":"Ficino, Opera omnia 1386","ref":"1386","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1386","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1386.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Iudicium autem atque discretio ad rationem intelligentiamque perfectam, hoc ergo praestantius est. Vtrumque simul refertur in louem Ammonem, Seorsum uerò inuentio quidem & quasi materialis quaedam artis forma in Mercurium daemonicum uel humanum. Iudicium uerò & usus, & finem ducens ad Thamum Mercurio humano, uel daemonico superiorem. Etsi narratio uidetur sub eadem Thamum Ammonemque comprehendere, ratio tamen exacta distinguit. Ibim auem Aegyptum ferunt, quasi Ciconiae similem. Quae figuram cordis habet, passib. incedit aequalibus, Oua parit gutture, sicut suos foetus Mercurius. Hęc & alia quasi Mercurialia symbola, sapientiam, geometriamque, & eloquium interpretationemque significant. Cap. Venerabilem uerum usum scribendi. PHę. Facilè tu & Socrates, &c.uae Phaedrus obijcit Socrati, quod inuenta sua frequenter attribuat Aegyptijs, atque caeteris: Quod autem dijs attribuat, non audet obijcere. Respondet Socrates, non attendendum quis dicat, sed quid dicatur. Atque uerum bonumque etiam ex quercum, si loquatur suscipiendum. Sermonem uiuum à docente discentis animo impressum, multis rationibus ante ponit scriptis. Scribere quidem non uetat, sed confidentiam damnat in scriptis. Damnat, inquam, ipso Iouis Ammonis oraculo. Quod in superioribus Thami regis consilio est expositum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1385-3","label":"Cap. XLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1385-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1385-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1386-2","label":"Cap. LI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}