{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1386-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1386-3","ref":"1386-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"APOLOGIAM SOCRATIS EPITOME. Ntiqui gentium Theologi in tres diuisi sunt sectas. Alij quidem daemoni bus solum sacrificabant, diffidentes, ut arbitror, uota hominum ad coelestia peruenire. Alij uerò coelestia quoque colebant, putantes illa non uiuere solum atque intelligere, sed etiam radijs suis circumspicere cuncta atque audire, ideoque tam sacrificiorum ritus ab eis prospici, quàm supplicium laudes precesque exaudiri: ueruntamen animorum in corporibus his uiuentium uota, ad deos illos qui nullum cum corporibus commercium habeant, peruenire non posse. Alij denique hos ipsos deos inprimis uenerabantur iudicantes à summis rerum causis effectus omnes etiam humanos tam cognitione, quàm uirtute perfectissime contineri. Deos uerò uocabant, tum uisibiles, id est, coelestes, tum inuisibiles, id est, super coelestes, quos nostri uocant angelos, & ipsi deos quasi proximos summi Dei contemplatores atque ministros. Praeterea triplicem hi prouidentiam esse putant. Vniuersalem quidem in Deo, per quam omnibus omnia prospiciat atque praebeat. Minus uerò in dijs uniuersalem, per quam omnibus quidem consolant, non omnia tamen munera, sed quaedam omnibus exhibentes.","prev":{"citation":"Opera omnia 1386-2","label":"Cap. LI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1387.1-4","label":"1387.1 to 1387.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1387.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1387.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}