{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1387.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1387.1-4","ref":"1387.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1387.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1387.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1387.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Particularem denique in daemonibus, qua uidelicet quaedam quibusdam iam largiantur. Et daemones quidem in totidem distribuunt ordines, quot in coelo sunt stel lae, ut alij Saturnij sint, alij louiales, alijque similiter. Cunctos autem ordines & in igne collocant, sed ignea ratione, & in aere puro, sed ratione aerea crasso, ratione uidelicet aquea. Hos aqueos arbitrantur alios alijs speciebus uiuentium praesidere, sensualique & uegetali ubique naturę fauere. Quos Plato inquit, statim ab initio malorum plurimis uoluptatem immiscuisse. Aereos autem daemones rationali potius fauêre poten tiae, eamque à uegetali sensualique natura quodammodo segregare. Igneos tandem discursum rationis ad sublimiora contemplanda conuertere. Atque hoc pacto uoluptuosae uitae daemones aqueos, actiuae aereos, contemplatiuae igneos dominari. Cùm uerò deos immortales atque impatibiles arbitrentur, homines uerò mortales atque patibiles, daemones omnes quidem affectu patibiles, superiores uerò mediosque etiam immortales, insimos uerò longaeuos. Praeterea in omnibus affectus erga corporea collo cant: sed in primis secundum quendam tranquillae prouidentiae morem: in secundis humanos quidem, sed moderatos: in tertijs ad perturbationes nostras iam declinantes. Item daemones alios naturales ab initio constitutos, alios peregrinos, scilicet hominum animos in aerea translatos corpora, hominesque ea, qua antea consuerant ratione curan tes. Praeterea alios daemones plagis terrae maioribus, alios angustioribus urbibusque praeesse. Quosdam etiam homines singulos gubernare, quos animae labentes in corpus fuerint pro uitae electione sortitae, deinceps electae uitae duces, & exploratores, & iudices. Proinde animas hominum alias Saturniorum dęmonum, alias louialium, alias aliorum tum siderum, tum daemonum naturis accommodari. Corporum quoque nostrorum complexiones simili quadam ratione distingui. Animalia item & plantas, metallaque & la pides ad siderum similiter daemonumque uarietatem inter se natura discerni, ut alia inter haec solaria sint, alia uerò lunaria, caeteraque similiter. In his quae diximus, Platonici omnem sacrificiorum, oraculorum, diuinationum uim consistere arbitrantur. Profectò & ipse Plato antiquiores Theologos imitatus, & Platonici omnes oraculorum historiam ubique tanquam ueram accipiunt, rationibusque confirmant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1386-3","label":"APOLOGIAM SOCRATIS EPITOME","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1386-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1387.5-8","label":"1387.5 to 1387.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1387.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1387.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}