{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1389.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1389.1-4","ref":"1389.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Denique utcunque sit, ita suam ad haec instituit uitam, ut aeterna semper tempotalibus anteponeret: iniustitiam magis timeret, quam mortem: pro ueritare, pro pietate, pro charitate, non dubitaret labores, penuriam, contumelias, iniurias, uerbera, mon temque subire. Huic apud homines ueritas salsas calumnias peperit, charitas odium, pietas accusationem impiam atque mortem. Sed haec omnia parui, imò nihili pendit, sperans apud diuinum iudicem pro bonis bona mereri. Ergo hac spe & fiducia fretus, & libenter accessit ad iudices, neque excusauit se, sed iudices accusauit: atque tanquam uates, quod uenire ait his qui sunt propè mortem, poenitentiam illis poenamque praedixit, post falsum iudicium secuturum, & ipse interim mira mentis laetitia & uultus alacritate ad iudicem migrauit aeternum. Statue ram hic satis honestum argumento, seu potius commentariolo finem imponere. Sed duo pa rumper me dubia remorantur. Primum Socraticum illud, & hic, & saepe alibi repetitum: Hoc equidem unum scio, quod nihil scio. Multa tamen & hic & alibi affirmat quasi sciens. Sed hoc illi simile est: Ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax. Ait itaque Socrates: Ego abstractus à corpore, raptus à daemone, illustratus à Deo, scio equidem in diuino lumine hoc unum, uidelicet quod alioquin coniunctus corpori nihil in lumine naturali scio. Nescio, inquam, in naturali lumine res ipsas per ipsam affirmationis modum. Eiusmodi.n.scientia, Dei propria est, qui & naturas ipsas, & naturarum causas comprehendit, quum ipsemet fecerit. Scio tamen multa per quendam negationis modum. Veluti quod Deus non sit corpus, potius quam quid sit. Item quod anima non sit mortalis, magis quam quid sit. Rursus quod bonum absolutum non hoc est, aut illud bonum, potius quàm quid sit. Atque hoc pacto Socrates & scit, & docet multa. Hoc illud insuper quod daemon eum reuocat, non prouocat, id est, ad negandum illuminat eum potius quam affirmandum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1388.5-8","label":"1388.5 to 1388.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1388.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1388.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1389.5-8","label":"1389.5 to 1389.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1389.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}