{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 139-2","citation":"Ficino, Opera omnia 139-2","ref":"139-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/139-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/139-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/139-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Cap. VI. Sexta ratio, quia est indiuidua, Raeterea cum indiuisibilis sit, diuisibiles & corporeas non suscipit qualitates. Non enim quod diuisibile est, tangit indiuisibile. Nam si indiuisibile tangi ab eò quòd diuisibile est, dicatur, quaeremus utrum res haec diuisibilis puncto quodam iui ipsius tangat rem illam indiuisibilem, an parte quadam sui diuidua. Si primum admiseris, tunc punctum est duntaxat quod rem illam tangit, atque ita non res haec diuidua, sed indiuiduum aliquid tangit rem illam indiuisibilem. Sin autem dixeris quod parte quadam sui diuidua tangit, tunc ita ratiocinamur. Si res haec diuidua tangit illam quam tu indiuiduam uocas, perpartem sui aliquam diuisibilem, necesse est & illam per partem sui similiter diuisibilem tangi. Quomodo enim haec illam tangit, nisi & illa tangatur? & quomodo per plures sui partes tangit haec illam, nisi illa quoque per partes sui ipsius tangatur? Siquidem quatenus haec tangit, eatenus illa tangitur. Quapropterres illa quam tu indiuisibilem affirmabas, tunc primum esse cogitur diuisibilis, quando à re aliqua diuisibili tangi conceditur. Itaque essentia illa animae indiuidua nunquam tangitur ab aliqua diuidua qualitate. Non tangitur inquam per rectam lineam, neque etiam per reflexam. Non per rectam, quia ipsa anima qualitatem ex aduerso occurrentem non ex cipit. Non per reflexam, quia cum à corpore sit exempta, feruentibus in corpore qualitatibus illarum impetu & furore non rapitur, ideoque a nulla corrumpitur. An forte ab aliqua indiuisibili, quam facilè susceperit, corrumpetur? Minimè. Susceptio namque indiuisibilium qualitatum perficit illud quod suscipit, non corrumpit. Quod patet per eas indiuisibiles rerum imagines, quae ab aqua, speculis, anima, tum per sensum, tum per rationem suscipiuntur. Propriè uerò non alia ratione haec res agit in illam, nisi ut haec illi suam formam exhibeat. Siquidem omnia propter suae naturae propagationem ducuntur ad operandum. Nulla uerò res corporea potest aut nititur formam sui corporalem in animae essentia generare, quae ita est à materia segregata, ut in ea nullum habeant formae corporales ingressum. Sed nunquid Deus uel Angelus formam nouam inducunt in animam, per quam anima perturbetur? Nequaquam, quia si illi aliquam formam cre ant per se subsistentem, illam seorsum creant ab anima, non ergo per illius creationem anima perturbatur. Sin autem uim aliquam infundunt in animam, uis huiusmodi penefica est, cum ab optimis causis uenerit animae ipsius conseruatricibus, ergo per ipsam non interit anima, sed seruatur. Septima ratio, quia esse suum habet in sua essentia. Cap. VII. Liud essentiam uocamus, aliud esse. Essentiam quidem dicimus rationem rei,","prev":{"citation":"Opera omnia 139","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/139"},"next":{"citation":"Opera omnia 140.1-4","label":"140.1 to 140.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/140.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/140.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}