{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 139.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 139.5-7","ref":"139.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/139.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/139.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/139.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Similiter ideae reliquię ad suas quaeliber multitudines definitae. Quamobrem super ideales unitates extat ipsum simplici ter unum, per quaslibet multitudines latissimè regnans. Iam uerò ideae non solum sub ipso uno sunt, ut diximus, primae intelligentiae patre, sed etiam in uno quodam sunt, id est, intellectu primo, primaque forma, sicut enim formae naturales quamnis diuersissimae in una tamen materia sunt, & ideales in una eademque mentis forma. quae quoniam est uniformis à superiore dependet simplicissi mo penitus, &, ut ira dixerim, uniformi, formae quidem in materia, quoniam sint in malo, partim quidem pugnant inuicem, partim etiam confunduntur. Ideae uerò quoniam sub ipso bono, statim sunt in optimo. Atque mutuo confunduntur, neque etiam aduersantur. Ignis illic cum aqua, narura hu mana cum lenta, neque confluit, nec ulla uiolentia dissidet. Sicut & in natura coelesti tanquam & ipsae di uinae uirtutes contrariarum apud nos qualitatum imò & motiones oppositae sine iniuria simul esse possunt. Appellat ergo Socrates ideas aliquas inter se contrarias, non quoniam inter se dissudeant, sed quoniam apud nos contraria faciant, & ipse Deus per illas contraria uideat atque agat. Si desideras quales illic ideae sint planius intueri, cogita naturalium rerum rationes seminales in ipsa natura Animaduerte rursus artificiorum formas in arte. Sed in natura quidem seminarię rationes uim ad faciendum habent, non autem ad cognoscendum. Formae uerò in arte ipsę cognoscendi quidem & iudicandi rationes sunt, seipsis uerò nihil agunt, nisi motrix praeterea uirtus accesserit, & instrumenta quaedam coniuncta pariter, & seiuncta. Sed quoniam intellectus ille diuinus munera haec apud nos separata mirabiliver in seipso coniungit, ideae penes ipsum tum contemplandi, rum agendi principia sunt, atque rursus, quoniam ille non argumentatione, non casu, sed natura sua, & hac quidem intellectuali perficit uniuersum, sibique reddit simile, necessariò uires formasque omnium intellectuali, simul atque naturali ratione distinctas possidet in seipso. Ideas uerò alias quidem communissimas arbitrantur ut essentiam, identitatem, alteritatem. starum, motum.","prev":{"citation":"Opera omnia 139.1-4","label":"139.1 to 139.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/139.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/139.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 139.8-10","label":"139.8 to 139.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/139.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/139.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}