{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1390.10-13","citation":"Ficino, Opera omnia 1390.10-13","ref":"1390.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.10.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Sed cum multa quae à corpore animo inferuntur incommoda numerasset, subiunxit extremum maximumque malorum esse fallaciam illam, qua imaginatio mentem ad incorporea se eleuantem, interim ad imagines quasdam corporum saepissimè distrahit, cogiturque ipsa modo quodam corporeo cogitare. Post haec, & ex eo quod animus ipsam separatarum rerum ueritatem, quàm naturaliter appetit, corpori coniunctus assequi nequit, per disiunctionem infert, aut nunquam assequi, aut post mortem. Nunquam uerò assequi non est consentaneum: quippe quum ab omni mente perpetuo appetatur. Proinde improbat illos qui temperantiam esse putant abstinere à minoribus corporis uoluptatibus, ut maiores deinde uoluptates corporis consequantur. Rursus qui fortitudinem definiunt, superare timores quosdam eorum timorum gratia, qui nos iam superauerint. Vult enim omne moralis uirtutis officium in quadam animi purgatione uersari sapientiae gratia. Alioquin nullam esse uirtutem. Imò uerò humanam quoque sapientiam nominat purificationem quandam, perinde quasi existimet nihil aliud sapientiae nostrae meditatione nos consequi, quam puritatem quandam, quam mox illuminatio diuina sequatur quae propriè sapientia sit. Significat praeterea non tàm habitum aliquem nostris laboribus acquisitum, quàm purificationem ipsam nos Deo coniungere. His actis immortalitatem animae probaturus ait, ex uno contrariorum genere in alterum progressionem fieri atque uicissim regressionem. Ideoque sicut ex uiuentibus fiunt mortui, sic ex mortuis uiuentes quandoque resurgere. Vbi uidetur mortuorum resurrectionem uaticinari quam, & in Politico comprobat. Praeterea per longas ambages innuere, sicut & substantia coeli elementorum materia infinitè de dispositione alia uicissim pertransit in aliam: sic, & animam rationalem, quae principium motus, & uitae generationisque est, posse infinitè coniungi corpori, uicissimque separari. Siquidem & multae natura substantiae diuturna uicissitudine qualitates mutant, & ubique uirtu. te animae fit circuitus sempiternus. In sequentibus tandem ingenti quadam fiducia resurrectionem quàm innuerat, asserit. Aggreditur deinde rationem de reminiscentia, idem quod, & paulo untè probantem, animam, & ante corpus uiuere, & post corpus. Tu uerò eiusmodi rationes esse intellige Pythagoricas. Atque ex illis quod ad ueritatem magis conducat, eligito. Ait ergo: si disciplina reminiscentia est, uixerunt animae ante corpus. Reminiscentiam uerò esse, duobus praecipuè probat modis. Primo, quia recten interroganti, saepe uera de his quae nunquam didicimus, respondemus. Deinde quoniam ex notitia eorum, quae sentiuntur, subita quadam abstractione ad notitiam ascendimus idearum, ceu cognoscendo haec aequalia in ipsius aequalitatis cognitionem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1390.5-9","label":"1390.5 to 1390.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1390.14-16","label":"1390.14 to 1390.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.14"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}