{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1390.14-16","citation":"Ficino, Opera omnia 1390.14-16","ref":"1390.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.14.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Vbi cognoscimus deficere haec ab illis atque anniti similia fieri: rursus quantum accedant, & quae magis, quaeue minus. Quumque id per omnem agamus uitam, necesse est ideam ipsam ante ortum non habuisse. Non enim perfectae rei notitiam subito ex imperfectis accepimus. Ostendit autem duobus modis ideas esse. Primo. Quodlibet subiectum quod appellatur aequale, potest etiam dum per substantiam manet idem, inaequale & fieri, & uideri. Aequalitas autem nequit unquam inaequalitas, uel fieri, uel uideri. Praeterea ae qualia haec uelut imperfecta inaequalitatem participant, aequalitas uerò ipsa nequaquam. In sequentibus nota quanta asseueratione affirmet ideas, addatque idearum essentiam esse nostram. Atque cum animus noster singula referat ad ideas, ipsum ostendere se unà cum idearum essentia sempiternum esse, atque eam agnoscere tanquam suam. Nota insuper nulla in re magis elaborandum esse, quàm ut per immortalitatis demonstrationem mortis metum, quasi morbum grauissimum, expellamus. Confestim aliam aggreditur rationem à proportione intellectus ad intelligibile ductam. Intelligibile uero ipsum, ideam ipsam incorpoream sempiternamque appellat. Cumque intellectus cum ipso uelut obiecto proprio congruat, concludit hunc incorporeum sempiternumque esse, praecipuè quum dominetur corpori, mortalibusque repugnet. Proportionem uerò mentis cum idea confirmat, ex eo quod quotiens impeditur, ad eam sese confert, eiusque commercio gaudet, atque perficitur. Quod autem postquam dixit animam esse omnino indissolubilem, subiunxit, uel rei omnino indissolubili propinquam, hoc additum intellige, quoniam in Timaeo probatur, Deum solum omnino indissolubilem esse: caetera uerò si comparentur ad Deum, dissolubilia quodammodo iudicari, quia quodammodo & composita, quamuis illa, quae optime composita sunt, id est, seorsum ab elementali materia, non dissoluantur unquam. Animae igitur tàm nostrae quàm diuinae indissolubili Deo propinquae sunt, ipsae quodammodo solubiles, sed dissoluendae nunquam. Praeterea uocat id omnino indissolubile, in quo neque essentiae, neque actionis partes ullae sparguntur.","prev":{"citation":"Opera omnia 1390.10-13","label":"1390.10 to 1390.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.10"},"next":{"citation":"Opera omnia 1390.17-19","label":"1390.17 to 1390.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1390.17"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}